PL 139, col. 1144
Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
et de pomis paradisi Dei conversando illic convivari,
sicuti in catalogo vivorum illustrium qui
ibidem super altare apparet assidue habetur insertum.
Haec sunt, inquit, nomina eorum qui cum
B. Remaclo monasterium Stabulaus prius inhabitare
coeperunt: S. Remaclus, S. Hadalinus, S. Theodardus,
S. Lambertus, ejus spiritualis procul dubio in
baptismate filius, S. Hubertus, Christianus quoque
sapientissimus, et caeteri multi.
6.
Sed ut ad ea unde paulo momento divertimus
redeamus, coepit beatus locum habitationis suae Hadalinus
excolere, sanctae conversationis opere adornare,
de die in diem Christi bonus odor Deo in omni
loco esse [(II Cor. II, 15)] . Sane quod coelestis lucerna
diu latere sub modii nequiverat umbra (Matth. V.
15), nec civitas abscondi supra montem posita [(Matth.
V, 14)] , pervenit fama sanctitatis ejus ad aures Pippini
gloriosissimi tunc temporis regis: qui ut regina
Saba ad veteris temporis Salomonem, ita ad istius
pacifici ac sapientissimi Dei ministri accurrit humilis
mansionem, consiliisque saluberrimis ab eo de
subjiciendo sese Regi regum Christo et gubernando
secundum ejus imperium regno ab ipsius mellifluo
susceptis eloquio, suffragioque quarumdam quae adhuc
a provisoribus loci tenentur villarum concesso,
gaudens de beati viri colloquio sese reddidit palatio.
Et quia nil deest timentibus Deum, multi de facultatibus
et redditibus suis ejus voluntariam paupertatem
suppeditare volebant, ut conversionis ejus in eodem
loco augmentaretur affectus. Nam fuere in ejus
vicinio tres germani, Beo scilicet jam dictus, Triclinus
alter, tertius Balduinus, quorum quisque quod
illic possederat concessit devotus.
7.
Nomen itaque ejus per vicina loca cunctis innotuit,
factumque est ut ex illo tempore a multis
frequentari coepisset: ipse enim caelibem dignamque
Deo inibi vitam ducebat. Omnes supervenientes non
modo dulcedine verborum animaequiores reddebat,
verum et charitatis officia eis pro modulo suo libentissime
impendebat. Et quia eumdem locum sua sacra
consecraverat conversione, voluit pius Dominus
verba quae ante dixerat: Qui me, inquit, honorificaverit
honorificabo eum [(I Reg. II, 30)]
, in hoc famulo
suo ostendere. Cumque locelli jam dilatari coepisset
angustia, duo equites cum duobus assuetis venatibus
Umbris forte fortuna ignari cujus dignitatis esset
vallicula venientes, experti sunt in semetipsis
quid advenientibus agere competeret caeteris. Nam
mane surgentes, exanimes quibus advecti fuerant
invenerunt sonipedes, superque mortua cadavera