PL 139, col. 1147

Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne · Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

studuit excolere ita et laboravit occulere, et, cum haec
vellet augeri, nolebat agnosci neglector quietis, refuga
voluptatis, appetitor laboris; patiens abjectionis,
impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia,
humilis ad merita, superbus ad vitia: nulla
illi ex omnibus propensior cura, nisi aut de Deo in
lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione
loqueretur.
13.
Per plura ergo annorum curricula illic
commorans, sanctissima conversatione post hujus
vitae multimodos laborum excursus, per plura beneficiorum
et miraculorum commoda, hominibus
Deoque charus ostensus, diem sibi vocationis intelligens
imminere, quo recompensaret honor in coelis
quod labor triverat in terris; morem gerere decrevit

subjectis. Quos accersitos fideles quosque non
parvi numeri ante se positos et de abscessu suo
moestos his ultimis solatus est verbis: « Ecce, charissimi
Patres atque amantissimi fratres, tempus
resolutionis meae instat, quo haec torpentia membra
spiritus relinquat, judicique suo praesentandus occurrat.
Non me terret proventus conditionis omni
mortali communis, cum tota sapientium vita commentatio
debeat esse mortis; vobis magis timeo,
quos salvandos omnimodis volo. En ego viam universae
carnis sum ingressurus, et ad vos deinceps
non reversurus; vos quoque morituros, charissimi,
scitote, ideoque poenitentiae tempus indultum non

NOTGERUS, quem, etsi indignum, Sanctae Mariae
Sanctique Lamberti mancipium praedicant tamen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.