PL 139, col. 1148
Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne · Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
patiamini, quaeso, transire incassum. Quisquis ergo
vestrum cujuscunque criminis se sentit perpetratione
maculatum, atque fovea majoris peccati absorptum,
cito salubre suo supponat vulneri medicamentum.
Dum judex porrigit poenitenti misericordiae manum,
en patet dum advivitis janua misericordiae, quae post
mortem obstruitur, sola patente quae contemptores
praeceptorum Dominicorum desertoresque puniendos
suscipiat porta gehennae. Obsecro itaque vos per
Christum, ut in quo vos nostis hactenus deviasse a
vero, reconciliari satagite Deo. Orate, ut vos evangelica
admonet lectio, ne fiat fuga vestra hieme vel
Sabbato [(Matth. XXIV, 20)] . Quo loco nostrae res sitae
sint, in commune videtis; et quia hic mundus in
maligno positus sit [(I Joan. V, 19)] , juxta mecum
omnes attenditis. » Post has dulces paternae pietatis
admonitiones et extrema charitatis verba modica
febre pulsatus, et sacrosancti corporis et sanguinis
Domini viatico confirmatus, illis dolentibus et flentibus,
ipse autem exsultans tertio Nonas Februarii
pervenit ad eum quem semper desideraverat, Christum.
Corpus ejus honorifice curatum cum melodia
psalmorum et hymnorum in loco quo ipse decreverat
est sepultum: ubi per ejus merita Dominus usque
in praesens operatur miraculorum beneficia ad
laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum
in saecula.
episcopum, WERINFRIDO venerabili in Christo patri
et consacerdoti salutis aeternae subsidium.