PL 139, col. 1149

Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

Omnis antiquitas, ut ait oratorum maximus, quo
propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius
ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Verum,
angelo Danieli narrante, novimus quia pertransibunt
plurimi, et multiplex erit scientia: in antiquis
utique vigente ratione, veritatis indagatrice, et perspicacia
futurorum: in modernis vero fide credulitatis
quamprimum pollente, cum plurima scientia
praeteritorum. Illis diuturnitas vitae vetustatis obducens
callum, cognitionem praestitit omnium rerum:
nobis contra, quos calidus sanguis, quos rerum inscitia
versat, utinam non avolet ob brevem vitam et
curam sollicitudinum, antiquorum memorare inventa
virorum! Vixere fortes ante Agamemnona multi:
sed omnes illacrymabiles ignotique urgentur longa

nocte, carent quia vate sacro. Haec, ut credo, perpendens,
abbatum reverendissime, et quia necesse
est quanto juniores tanto esse perspicaciores: obtulisti
libellum de vita tam nostri quam vestri specialis
patroni, domini scilicet Remacli, conquestus,
propter incuriam tamen praedecessorum vestrorum,
brevius quam ut res postularet, pro magnitudine
gestorum ejus, esse eruditam [ fort. editam]. Simulque
visus es, ut ne dicam precari, sed potius exhortari,
ut eam non modo exemplari, verum aliquanto
lepidius mandarem poliri: tum quod gestorum illius
aliunde sumptorum suppetat copia; tum quod temporum,
quorum diversitas nunc maxime scitu opus
est, ex chartulario vestro non desit notitia. Sed ad
haec dum te cum tuis omnium artium praesulem esse

constaret, illudque Pierium animo occurreret: « In silvam
ne ligna feras! » et in mare,: « Quid aquas in flumina
mittis? » suspensam inter ea librare silentia
mentem coeperant, cum ecce memoriam offendebat,
quia vires, quas imperitia denegat, charitas ministrat,
et quia incoepto tantum opus est, caetera res
expediet. Igitur adorsus sum, et ut verbis cujusdam
sapientis utar, et ex illo, quantum res poscit, acervo
tollam, exhortatione tua, quae et praesentis honestate
propositi, et futurae aetatis utilitate conjuncta est,
nihil antiquius existimavi, et ne auctoritatem diffugere
viderer, ei muneri libenter acquievi. Praesumenti
enim auctoritatis datur, cum credit praestari
posse quod petitur; et parere scire, est aequalis

gloria cum imperante.
Fecerant hoc idem jamdudum aetate venerabiles
viri, Hilduinus abbas in Passione S. Dionysii, Hincmarus
archiepiscopus in Vita S. Remigii: et alii
quamplurimi in non paucorum compilandis gestis
sanctorum, quibus auctoribus obtinere possumus
optimis, quod in omnibus causis, et solet, et debet
valere plurimum. Nam nunquam ita quisquam
bene subducta ratione ad vitam fuit, quin res,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.