PL 139, col. 1152

Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

est potestatis et ignaviae. Ut non labamur, salutis
munere adepto, nostrae quidem quodammodo est
sollicitudinis, sed omni modo adjutorii coelestis.
Atque ei spei fortiter innitentes, beatos esse reipsa
comperimus, qui cum Christum in carne tanta
efficientem non viderint, audita constanter credere
non dubitarunt, e quibus etiam multos fecisse opera
quae ille fecit, et juxta ejus promissionem [(Joan. XIV)]
majora quoque fecisse, non solum vicini confitentur,
sed illi etiam praedicant, qui sunt ultra Sauromatas,
et Glaciale attingunt mare, et insulas habitant Fortunatas.
Libenter igitur tanto bono subditi sumus,
delectatque tanto servire Domino, qui non modo
fautor et adjutor est eorum qui proficiunt, sed
etiam remedia providet lapsis: dum et angelica

nobis praestat suffragia non deesse, et sanctorum
confert patrocinia, quos pro nostris culpis intercessores
implorare non dubitemus. Quos, licet passim
diversis largitus sit provinciis, generatim et communiter
honorandos; attamen singulis quibusque
locis quosdam attribuit, etiam specialiter amplectendos
et propensius exorandos: e quibus nobis
beatum Remaclum adhibuit: cujus ut suffragiis plurimum
innitimur, ita ejus vitam et gesta pro captu
virium narrare aggredimur.
INCIPIT VITA.

ita nuncupatam. A Circio habet Oceanum,
qui Aquitanicus sinus dicitur: ab occasu Hispanias:
a Septentrione et Oriente Lugdunensem Provinciam:
ab Euro et meridie Narbonensem. Rivulis et fluminibus
piscosis, solo foecundissimo, pascuis pecorum
uberrimis, vinetis nectareis, nemoribus copiosis,
magna fructuum abundantia celebris, auri, argenti,
aliorumque metallorum ferax, vectigalium proventu
opulenta, sed prae aliis provinciis voluptatum omnium
luxuriae dedita, denique viris fortibus, bellicosis,
et ferocibus instructa. Habet ea, praeter castra
et loca munita, urbes quatuordecim praegrandes,
easque populosas et celeberrimas: e quibus duae
sunt metropoles, una Burdegalensis, magnis semper
viris conspicua: altera Bituricensis, cujus tum

archiepiscopus fuit sanctus Austregisilus, et beatus
Sulpitius archidiaconus, Austregisili in episcopatu
successor. In quorum paroecia per id tempus Remaclus
in hanc lucem editus est, patre Albutio, Matrinea
[Matrinia] matre: qui ambo pro saeculi dignitate,
et opibus et generis nobilitate pollebant. Testantur
id magnae possessiones ejus, tam nostrae Ecclesiae,
quam vestro monasterio, sive ab ipso, sive a
majoribus ejus, vel etiam a regia sublimitate
datae: quemadmodum doceri potest ex litteris,
quae etiamnum in utriusque Ecclesiae archivis asservantur.
II.
Educatus vero est bonae indolis puer Remaclus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.