PL 139, col. 1153
Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
sub beato Sulpitio, in cujus honorem constat ab
eodem sancto viro permultas in nostra dioecesi
ecclesias dicatas. Ubi autem adolevit, et prout ea
ferebat aetas, totius integritatis et probitatis fructus
protulit, beato Eligio commendatus est, viro inter
ejus aetatis homines meritorum gratia facile primo.
Is vero in Sollemniacensi ( Solemniapcensi ) monasterio,
quod ipse in suo fundo construebat, eum sacris
monasticae disciplinae institutionibus exacte imbuit.
In tantum autem pius adolescens ejus monitis obtemperavit,
ut, divina in eo gratia exuberante, omnibus
in eo monasterio Christo militantibus, religiosae
conversationis de se exempla praeberet. Erat in Vigiliis
assiduus, in precibus pernox, in abstinentia
praecipuus, in universa morum integritate praeclarus.
Cernens beatus Eligius, cui traditus erat
a parentibus, ejus profectui animi quadam alacritate
congratulans, curam gregis sibi commissi
in eum transtulit, suas ei vices demandans,
eumque sibi substituens. Compellebatur
enim redire ad palatium regis, et suam ei operam
navare. Postea vero longe lateque sparsa est
fama sanctitatis vitae ejus, et ad ipsos etiam aulae
proceres pervenit. Itaque, divina id agente providentia,
non potuit lucerna, divinae gratiae accensa
ignibus, sub propriae considerationis modio latere:
sed ut desides in fidei proposito ab ea lumen acciperent,
candelabro imposita est. In aula regis promulgatur,
tantum virum regis praesentiae deesse non
debere, ut ejus prudentia regni negotia disponantur,
cujus tam illustria meritorum insignia cernerentur.
Evocatur ergo, ut par erat, honorifice, atque
in regis palatium introducitur, magno deinceps,
ut rei post eventus docuit, omnibus solatio futurus.
III.
Per idem ferme tempus beatus Joannes, Tungrensium
vel Trajectensium Ecclesiam feliciter gubernans,
hominem exuit. Porro inclytus rex Dagobertus,
qui patri Clotario in monarchia successit,
beatum Amandum qui ad praedicandum, ut tum
moris erat, factus fuerat episcopus, ad se accersierat,
et quia cum injuria eum expulerat, ab illo ob
quaedam facinora reprehensus, nitebatur arctius
illum devincere sibi per Sigeberti filii sui baptismum,
atque in Trajectensi eum cathedra collocare.
Et ille vir quidem sanctus per triennium vicos
et castella perlustrans, verbum vitae disseminavit:
sed nihil se proficere cernens, imo vero
etiam ipsos sacerdotes et levitas sibi insultare animadvertens,
pulverem pedum, quemadmodum Dominus
jubet, in illos excussit, atque ad loca alia,
ut prius fecerat, sese praedicandi causa contulit.
Incompertum vero est quanto tempore plebs Trajectensis
tum sine pastore permanserit, donec Sigebertum
pater regem Austrasianis dedit, et in
Mediomatricum urbe sedem habere voluit. Ei vero
Trajectenses ex communi sacerdotum electione,
magnatum multa frequentia, et omnium ordinum
postulatione, ejusmodi preces offerunt, neminem