PL 139, col. 1154

Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

ipsis nisi beatum Remaclum episcopum praefeci debere:
qui sit et Deo et hominibus charus, nulli
ejus aetatis sanctitate secundus, angelicis spiritibus
gratus, cunctis mortalibus suscipiendus et reverendus.
Ejus se multa expertos beneficia, crebro et
apud regem et proceres multum ipsis ejus profuisse
suffragia commemorant. Nec ejus obscuram esse
prudentiam, qui non raro regiis consiliis adhibitus
sit. Suppetere ei scientiam Scripturarum, unde possit
et vetera et nova proferre. Denique nihil ei earum
rerum deesse quibus Apostolus episcopum instructum
esse velit. Iis sermonibus rex comiter et propenso
animi favore assentiens, eorumque studiis
obsecundans, statuit praestare quod rogabatur.
Accersit igitur ad se beatum Remaclum, et ea de

re cum eo confert sermonem, et certe dici vix
queat quanta orationis suavitate ad ei persuadendum
usus sit, quamque illi modis omnibus vir sanctus
obluctatus sit. At rex, sacerdotum et procerum
fretus consilio, ab intentione sua non destitit.
Tandem vir Dei, veritus ne divinae resisteret voluntati,
invitus quidem septimus et vicesimus Tungrensi
vel Trajectensi Ecclesiae antistes datur: ut
verbi divini semina, quae hactenus apud se celaverat,
pluribus impertiret.
IV.
Qua vero religione, qua integritate illud
munus exsecutus sit, nos explicare nequimus, cum
mox in ipso ordinationis ejus initio tantam ei verbi
gratiam Christus largitus sit, ut omnes promptissimos
sese ad obtemperandum exhiberent, nemo

esset qui non ex animo eum diligeret: unusquisque
ad ejus se doctrinam conformare pro viribus niteretur.
Nulla in ejus moribus arrogantia, sed totum
illum sibi sancta humilitas vindicabat. Superbi eum
reverebantur ut superiorem: humiles amplectebantur
ut fratrem. Erga omnes communierat animi
benevolentia et amore. In terris degens corpore,
habitu et moribus coelestem se declarabat. Aspectu
angelicus, incessu compositus, actione sanctus,
integerrimus corpore, solertissimus animo, in opere
circumspectus, ingenio excellens, magnus consilio,
fide catholicus, spe patientissimus, charitate diffusus.
Cujus apud Deum meriti esset facta ejus testabantur.
Mira in eo cernebatur morum suavitas et

facilitas, atque inter divites et pauperes ea noverat
moderatione se gerere, ut pauperes eum suae sortis,
locupletes vero sui ordinis arbitrarentur. Non ille
personas potentum, sed morum elegantiam pensitabat,
tanto quemque propensius honorans quanto
eum didicisset sanctius vivere. Quod ore dicebat, et
astruebat, nunquam actione vel opere destruxit; sed
factis ostendit quid voce doceri oporteret. Quod ei
divina gratia contulit, id in posteros derivavit. Unde
illud consecutum est, ut non ejus modo gesta nobis
hodieque proficiant; sed etiam discipulorum ejus,
et qui ab eo fideliter educati sunt; quorum actus et
opera nobis exemplo sunt, et ad imitandum nos
invitant.
V.
Multorum ille coenobiorum et fundator et rector

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.