PL 139, col. 1158

Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

cultus illic negligeretur, tam beati Remacli quam
caeterorum sacerdotum vigilantia curabat.
XI.
In eo loco quem Coesecongidunum vocant,
ad Sesmarum fluvium, idem rex, procerum consilio,
in honorem apostolorum Petri et Pauli atque Joannis
coenobium condidit, quod aptus videretur is locus
monachorum habitationi et instituto: idque sua
liberalitate ditavit, egregios Dei servos in illud adduxit
quorum beatum Remaclum voluit esse provisorem,
atque etiam magistrum et institutorem, ut
ex eo discerent convenienter sanctorum Patrum traditioni
vivere. Exstat hodieque locus orationis, ejus
opera in rupe excisus, in quo etiamnum male habentibus
praestantur beneficia curationum. Illic enim
vir sanctissimus Deo sese hostiam, jejuniis et vigiliis

maceratam, aliquandiu obtulerat, et Christo familiarius
conjunctus, divinae contemplationi se dediderat,
atque salutaris doctrinae pluviis subditorum
pectora irrigarat. Ad ejus tandem loci pertaesum,
incertum quam ob causam, nisi quod fama sparsit,
locum illum multas persensisse molestias a potentioribus,
qui circum circa morabantur: cumque
non haberet rex in propinquo, unde posset is locus
dilatari, beatum virum accessisse regem eique dixisse:
« Celsitudinem tuam, inclyte princeps, admonendam
censui, quod cum multa passim tua munificentia,
Dei et sanctorum ejus cultui dicata sint monasteria,
sola Arduenna, in arduis sita montibus, nulla adhuc
coenobia obtinet. Jubeat igitur serenitas tua etiam
illic nonnulla aedificari: aderit volenti ex Dei benignitate

facultas, et nostrae sedis vicinitas non deerit.
Nec vero difficile erit ea augere, et instruere rebus
necessariis, cum loca omnia illic adjacentia tuae
ditioni subesse dubium non sit. » Ad haec ita rex respondit:
« Tuum est, Pater beatissime, nobis in hac re
consilium dare: nostrum erit, tuo consilio accommodare
consensum, et mature illud exsequi. Tu igitur
hujus rei curam suscipe, et in opus incumbe: nos
loca opportuna, quae tu elegeris, et impensas tibi
non negabimus. » Deinde convocavit rex fideles viros
sanctum Cunibertum episcopum, Atetlanum, Theodefridum,
et Gislochardum episcopos: optimates
quoque suos Grimoaldum Majoremdomus, Folcouldum,
Bobonem: itemque domesticos suos Clodulphum,

Ansigisilum et Berselonem: iisque dixit: « Ex
voluntate Dei, et vestro caeterorumque nobis fidelium
consensu, duo statuimus condere monasteria intra
fines Arduennae, in quibus degant viri religiosi, monasticae
vitae cultores, qui pro nostra et successorum
nostrorum incolumitate, et totius regni stabilitate
et tranquilitate, atque eorum, qui curis regni
destinentur, conservatione, Deum omnipotentem deprecentur.
Ejus vero ei procuratorem et hortatorem
Remaclum episcopum ipsi operi praeesse volumus. »
XII.
Itaque regia auctoritate et necessariis comitibus
munitus sanctus episcopus, Arduennam silvam,
paludibus et montibus impeditam, petit: Vuarchinnam
rivulum accedit: invenit illic certa indicia
loca illa quondam idololatriae fuisse mancipata, erant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.