PL 139, col. 1368
Chronicon (Thietmarus Merseburgensis), J. P. Migne
8.
Ad condictum cesar ut venit locum, cunctos
optimates, quid sibi de hac re esset faciendum,
consuluit. E quibus Gero archiepiscopus loquitur
primus: Cum tempus fuit et cum vestro honore id
fieri potuit, me ista hortantem non exaudistis.
Nunc a vobis est mens Bolizlavi ob longam filii retentionem
et custodiam aversa, et vereor, si hunc sine
obsidibus aut aliis confirmationibus remittitis, ut in
posterum fidelis servitii in ambobus [(f. 147)] careatis.
Talia loquentem maxima presentium turba consequitur,
et pars corrupta, id cum honore magno fieri
non posse ingeminat. Vicit pecunia consilium, et
ut hoc Bolizlavo carius esset, in fidem suam, et cum
omnibus quae habebant, Miseconem haec a cesare
suscipiens reduxit, et promissa percepit, ammonens
eundem et filium, ut memores Christi et
firmae Dei, nullum cesari incommodum amplius
inferrent, nec suos decipi paterentur amicos.
Huic dulci ortatui fistulae blandientis more ab
hiis protinus respondetur, quod factis postmodum
nullatenus completur. Quamvis enim hiis aut fides
parva sit aut nulla, tamen hoc nobis inputant, quod
ex parte cesaris et nostrorum is tam sero remittitur,
qui in numero militum habebatur. Hoc eis erat
semper in animo, et propterea se in presenciam cesaris
non venire affirmabant. Et verum est, quod
vox evangelica testatur, excusationem [(Luc. XIV,
18)] aliquam hunc querere, qui ab amico familiari
meditatur discedere. Haec inperator agnoscens, a
nobis discessit, et proximos rogationum dies in Capungun
fuit, quo ipse curtem suam de civitate
Cassalun dicta transtulit; et ibi cum consilio
sui archipresulis Heriberti predictam Hethenrico
curam commendavit. Interim ecclesia incipitur
nostra, presente archiepiscopo Gerone, cujus primos
posui lapides in modum sanctae crucis 15 Kalendas
Junii. Et tractatis ibidem rebus necessariis,
in vigilia pentecostes (Mai 28) ad Immedeshusun
venit, illic cum antistite Meinwerco hanc
sanctam festive [(f. 147' )] ducens sollempnitatem [(Mai. 29)] .
9.
Illic Val, Corbensis abbas, prius ab cura suspensus,
deponitur, et unus ex Larsemensi monasterio
Druhtmer sine fratrum consensu predictorum
assignatur. Quo ad sedem suam in hac
venienti ebdomada, omnis congregatio exceptis 9
flens abiit, et ut Liudulfus abbas predixit,
locum hunc pene vacuum non sponte reliquid.