PL 139, col. 122

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

partibus adjicias. Quidquid autem in umbra vel
augmentatione creverit, vel subtractione remanserit,
pro mensura illius rei habeto.

Componitur etiam aliud instrumentum ad altitudinem
sine difficultate inveniendam, quod hac de
causa a sapiente ( Glossula: Pythagora) inventum
putatur, quia visum humi adjungere difficile mensori,
inconveniens spectatori putabatur, sumitque quantitatem
suae magnitudinis a magnitudine staturae metientis.
Constituamus arundinem tali magnitudine, ut duplari
proportione proportionetur mensoris longitudini;
cujus medio altera arundo orthogonaliter conjungatur,

quae, staturae mensoris longitudini aequalis,
ei cui conjungitur, subdupla habeatur. Hoc ergo instrumentum
sic compositum tandiu ducatur a mensore
per planum, donec per summitates istarum
virgarum rei metiendae conspiciatur summum. Quo
inspecto tanta altitudo dicatur, quantum spatium a
loco in quo mensor stat ad radicem altitudinis, adjuncta
statura, mensuratur. V. g. sit statura mensoris a, b,
arundo sibi dupla c, d, altera arundo istius
medio orthogonaliter juncta a, e, altitudo metienda f, g,
spatium a mensore ad radicem altitudinis b, g.
Hoc tamen nullo modo mensor obliviscatur, quin
huic dimensioni omnique perpendiculo aequipendium
appendatur, quod geometricaliter institutum ad
mensuram paratur. Exempli causa, subdatur plana

figura.
CAPUT XXV. Ad planitiem virga vel arundine quaerendam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.