PL 139, col. 123

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Stabiliatur arundo visui aequiparata metientis in
termino epiphaniae, cui jungatur altera cujuslibet
quantitatis orthogonali ratione, quae scilicet sursum
jusumque tandiu a planimetra ducatur, donec per
utriusque arundinis summitates oppositus limes
planitiei cernatur. Quo inspecto, ipsa conjunctio
arundinum diligenter notetur, et superior pars fixae
arundinis a conjunctione alterius cum tota sui quantitate
comparetur, et eadem comparatio pendentis
virgae planique incunctanter dicatur, quae superioris
partis a conjunctione cum tota quantitate fixae arundinis
superius dicebatur. Et ut clarius reddatur
quod litterali inflexione computamus, picturam apertius

obscura monstrantem visui legentium supponamus.
Sit arundo stans visui metientis aequiparata a, c;
sit planities metienda c d; virga orthogonaliter
pendens b e; sit igitur a b, medium a c; et erit b e,
medium c d.

CAPUT XXVI. Figura ad altitudinem mensurandam.
Si quis superioris figurae retro positae vim, qua planitiem
mensuravimus, subtiliter inspexerit, istius
quoque figurae vis, qua altitudines metimur, eum
prorsus latere non poterit. Parum enim haec distat a
superiori figura, excepto quod superior in planitie,
haec operatur in altitudine mensuranda. Sit altitudo
mensuranda a b; statura metientis c d; arundo,

cum qua altitudo metiatur, statura longior, e f;
linea orthogonaliter ducta a visu metientis per arundinem
usque ad altitudinem g b. His peractis d g
ad g f comparantur, et eadem comparatio d b ad b a
pronuntietur, quae d g ad g f pronuntiabatur.
V. g. d g ad g f dupla ponatur, et non minus; d h
ad h a dupla indubitanter dicatur. Quod
si h h, h a mensurabiliter comparatur, quae d c
staturae metientis aequalis habetur, tota altitudo a b,
mensurata non dubitatur. Sed quia potest evenire
quod c b sit interdum non meabile, h a non es
omnino nobis notum, quamvis sit proportionale,
qua de causa planities b c retro erit metienda,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.