PL 139, col. 124

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

et similiter superiori alia componenda erit
figura.
CAPUT XXVII. Figura ad metiendam planitiem.
Metiatur planities b i, sitque statura metientis i
k; sit arundo aequalis superiori l m; sit linea orthogonaliter

ducta a, visu metientis tendens ad altum
per arundinem k n. Post haec k n, n l in quadrupla
proportione conferatur, et similiter totum k h,
h a, quadruplum indubitanter dicatur. Et quia jam
superius d h, h a, duplum discebatur, modo autem k h, h a,
quadruplum pronuntiatur, sublato d h,
de toto k h, remanet k d, quod est mensurabile
duplum ad h a. Quod si a d, h a, k i,
statura metientis, quae est aequalis n m, et d c, et g e,
et h b, mensurabiliter apponatur totum b a,
quod est altitudo mensuratum nullo modo dubietur.

CAPUT XXVIII. Ad metiendam planitiem per arundinem.
Stans mensor in metiendae planitiei extremitato
componat sibi arundinem minorem suae longitudinis
prolixitate; quae scilicet tandiu diversis locis planitiei
directa figatur, donec per summitatem ipsius

arundinis altera extremitas planitiei ex opposito cernatur.
Quo facto, a summitate arundinis orthogonalis
linea usque ad mensoris staturam dirigatur, et
locus ipsius staturae, in quo linea terminabitur, diligenter
signetur, et ipsa pars staturae ab ipsa nota
usque ad visum cum linea orthogonaliter ducta
conferatur. Et qualis comparatio ipsius partis staturae
cum tota linea orthogonaliter ducta habebitur, eadem
comparatio totius staturae ad planitiem totam pronuntiabitur.
V. g., sit statura metientis a b, planities
metienda b c, canna, cum qua mensurabitur, d e,
linea orthogonaliter ducta d f. Quota pars
fuerit a f in f d, tota pars erit a b in b c. Sit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.