PL 139, col. 1516

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii,
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in
mense Novembris, indictione decima.
Bene valete.
VII. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Canigonensi. [(Anno 1011.)] [COCQUELIN., t. I, p. 315.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Quoniam divina annuente pietate sedula mos in
nostris praedecessoribus exstitit prosperis sive adversis
omnium hominum diligentius vigilare, et in
necessitatibus subvenire, quo malum in animo resecare
possimus, bonum vero apostolicis benedictionibus

corroborare: quapropter nos, qui eorum
gestamus infulam, illorum utique volumus vestigia
sequi, ut omnes videlicet homines sub nostris temporibus
a Deo constituti gaudeant, et Deo auxiliante
perenniter nomen tantae dignitatis decus, et commoda
ferant. Ideo quia Christo distribuente Petri
principis apostolorum vicem gestamus, hoc quod
facimus inconvulsum manere volumus, ut nulla
laicalis persona seu episcoporum vel clericorum
nostris obstet praeceptis aut contradicat, ne in
multis maledictionibus incurrat. Igitur quia postulastis
a nobis, Guifrede dilecte comes, quatenus
ecclesiam sancti Martini tibi concederemus, ut pro
tuorum peccatorum, sive tuorum parentum remissione
in ea monasterium faceres, et de tuis siquidem

praediis illi sanctae Ecclesiae concederes; haec,
charissime fili petitio nobis bona videtur, et annuente
summo Rege illam praefatam ecclesiam cum
omnibus pertinentiis tibi concedimus, et apostolica
auctoritate confirmamus, et eam in perpetuam inconvulsam
manere sancimus. Concedimus etiam
praelibatae ecclesiae ut nunquam obnoxia sit servituti
alterius, semper sit libera et apostolicis privilegiis
exaltata, per se in aevum maneat sublimata.
Quas autem possessiones aut praedia seu
confinia cum suis omnibus pertinentiis rebusque
cunctis usque huc acquisitis, vel quas in perpetuum
acquisierit, id est praedia, villas scilicet, ecclesias,
cum illarum pertinentiis, parochias, fundos, casas
casales, costales, terras cultas vel incultas, campos,

silvas, vineas, prata, pecorum pascua, areas, torcularia,
aquas, aquarum ductus, vias molendinas,
molendinarios cum suis caputaquis, et piscatoriis,
cum salinis, et clibanis piceis, omnia acquisita,
vel acquirenda Sancti Martini coenobio in valle
Confluenti in monte Canigonensi in pace tenere, et
possidere sine alicujus inquietudinis damno decrevimus.
Statuimus autem ut, quando abbas ipsius
monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus,
neque a qualicunque persona cupiditatis pecuniae
causa, neque pro qualicunque favoris inanis
gloria ibidem constituantur abbates; sed a cunctis
ibidem degentibus servis Dei secundum Deum juxta
Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Confirmamus
ergo, et stabilimus amodo ut nullus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.