PL 139, col. 1524

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

fuerit invitatus, nec missarum solemnitatem
quispiam celebrare praesumat. Statuentes apostolica
insuper censura sub divini judicii obtestationibus,
et validis atque atrocibus anathematis interdictionibus,
ut nullus unquam praesumat quispiam alius
cujuscunque dignitatis praeditus potestate, vel etiam
in eodem venerabili monasterio, vel ejus causis
incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel
Ecclesiis subjectis, vel quidquid de his exinde inesse
videtur quoquo modo auferre, aut alienare, nec
quamlibet malitiam, aut jacturae molestiam ibidem
sive pacis, sive barbaricis temporibus quoquomodo
inferendum praefatum perenniter, ut dictum est tam
pacis quam barbarici temporis firma stabilitate
decernimus sub jurisdictione sanctae Ecclesiae nostrae

permanen. Promulgantes nempe et hac auctoritate
B. apostolorum principis coram Deo et terribili
ejus examine pro futuro per hujus nostri apostolici
privilegii, atque constituti sancimus, atque
decernimus, ut loca quae ab abbatibus cujuslibet,
quae vobis in eodem praefato vener. monasterio S.
Vincentii mart. commutata, vel etiam concessa
sunt, nec non et alias locorum possessiones, quae a
regibus, ac ducibus, vel castaldeis, universis Christianis
in eodem sancto loco largita atque oblata
sunt, aut in posterum illic concessa fuerint, firma
stabilitate juri ipsius praefati ven. monasterii existenda
atque in perpetuum permanenda statuimus.
Nec licentia sit, ut dictum est, et ejus, vel omnibus
eidem monasterio pertinen. cuiquam magnae parvaeque

personae auferre, aut praefato juxta id, quod
subjectum eisdem ven. locis apostolicis constitutis,
atque privilegiis consistat in concurrendum permaneat.
Et liceat eosdem monachos de sua congregatione
abbatem semper eligere, liceat ipsum abbatem,
qui fuerint suos judicare monachos non solum
virile monasterium, sed etiam muliebre monasterium
sibi subjectum. Si quis autem, quod non optamus,
nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad
laudem Dei pro stabilitate ven. monasterii statuta
sunt refragare, aut in quoquam transire discilium,
anathematis vinculo innodatus, et cum diabolo, et
ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore
Domini nostri Jesu Christi aeterno incendio concremandus
deputetur. At vero qui pio intuitu observaturum,

et in omnibus exstiterit custodiens
hujus nostri apostolici constitutum ad cultum Dei
respicientibus, benedictionis gratiam, vitamque
aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro
multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps
effici mereatur.
Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii,
et scriniarii S. R. E. in mense Februario indict.
X. Bene val. Data V Kal. Martiii per manus Petri,
Domini gratia episcopi S. Praenestinae Ecclesiae,
et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno
Dei propitio pontificatus domini nostri Sergii sanctissimi
IV papae sedente anno 3, indict. supradicta
decima.
XIV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. [(Anno 1012.)] [ Gallia Christiana, vet. ed., I, 756.]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.