PL 139, col. 1525

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi,
anno. . . . . propitio pontificatus domni nostri Sergii
summi pontificis universis quarti papae, in sacratissima
sede beati Petri apostoli, tertio, indictione X
mense Aprilis die XIV.
Quia mens humana semper in cogitatione posita
esse dignoscitur, et animi uniuscujusque pro diversis
causis et sollicitudinibus, huc illuc divagando discurrit,
nec valet omnia explere sermone, nec futura
tenere memoria quae geritur; idcirco notum

prudentissimis viris ingenuis, litterarum repertum
est, ut quae mente inquirimus, litteris exaremus.
Et ideo, ego Sergius divina gratia quartus sanctae
Romanae Ecclesiae pontifex, servus servorum Dei,
universae Ecclesiae populo notum esse volumus, praecipue
successoresque nostri, et cohabitatoribus sacris
Lateranensis palatii, qualiter ad nostram apostolicam
sedem lamentando venit quemdam Hugo venerabili
archiepiscopo sanctae Turonensis Ecclesiae, et
de monasterium quem Fulco a noviter construxit,
et pro animae suae remedium beati Petri apostoli
ac nobis obtulit, proclamavit et querelam suam
circa nos, ita disponere coepit dicens: « O Domine
papa, cur consecratione monasterii quem Fulco vobis
obtulit, quod infra nostri archiepiscopatus parochiam

fundatum esse dignoscitur nobis auferri
vultis? » Cum ego ab eodem Hugone archiepiscopo
talia audissem, statim ad nostram praesentiam
arcessere fecimus, episcopis cardin. presbyteris
diaconibus, subdiaconibus, et non paucis de clero
judicibus quoque Romuleis, multisque etiam viris
nobilibus, ibi coram assistentibus, quorum nomina
suis manibus inferius ascripta tenentur, et nunc
seriatim intimare studemus, videlicet: archiepiscopo
Lugdunensi Ecclesiae, Petrus episcopus Praenestinae,
Benedictus episcop. Portuensis, Joannes
qui et nomine vocatur Lavicaenensis Ecclesiae episcop.,
Gregorius episcop. Sylvae candidae, Petrus
episcop. Vipernensis Ecclesiae. Amico presbyter

cardinalis, Stephanus presbyter card., Joannes
presbyter cardinalis, Crescentius presbyter card.,
Joannes archidiaconus sanctae Romanae Ecclesiae,
Abbo diaconus, Joannes diaconus qui cognominatur
de Beno opifex. Petrus diaconus a Chana patria;
Crescentius Anpodiaconus oblacionario; Gregorius
defensorum primicerius. Petrus ex alio Petro de
pulchro dativorum judicibus. Stephanus qui vocatur
de Bernardo, Petrus de Breperato, Berardo
filius Crescentio ad puteum proba. Franco Camarlingo,
et alio Franco de Deodato, caeterisque plurimis.
Ante his omnibus praesentiam erexit se Benedictus
Portuensis episcopus, et coram dicto archiepiscopo
interpellavit, et dicere coepit: « Domine
sanctissime Pater et senior cui Deus commisit summam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.