PL 139, col. 1526

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

potestatem et regimen totius sanctissimae Ecclesiae,
qui huic archiepiscopo vestram sanctitatem. . . .
Lamentat, et interpellat Ecclesiam et
legem et justitiam postulat, venerabilique monasterio
Fulco infra suam construxit parochiam, et vobis
obtulit. Si vobis placet ipse archiepiscopus consecrare
velit, ac nullatenus secundum statuta canonum
et Justinianae legis, consecrationem ad dominium
archiepiscopi auferri potuit. » Tunc Petrus
Dei nutu unus ex nostris datum judici pro nos, et
ad nostra vicem habere respondit: « Certe monasterium
ipsum quae Fulco aedificavit sua propria
haereditas fuit, et beati apostoli Petri Ecclesiam,
et nostri seniori potestatis et dominii, monasterium
et consecrationem perpetualiter, pro sua obtulit

anima qualiter perdere a suo dominio debeat,
ostendite? et nobis innotescite? Unum scio tantum,
quia cujus est haereditas, ipsius et consecratio. »
Igitur Hugo archiepiscopus cernens se nullum verum,
aut rectum habere, et qualiter nos eum perdere
deberemus, minime posse ostendere, mox profiteri
et dicere coepit se peccasse, errasse, et coram
omnipotentem Dominum et nostram sanctam Romanam
Ecclesiam, nimis deliquisse eo quod injuste et
absque aliqua ratione nobis exinde litigasse. Inde
vero ex manu Gregorii episcopi Silvae Candidae
recepit virgula, et per eamdem virgulam quam
manu tenebat, consona voce, devota mente, cernentibus
cunctis qui aderant, ipsum monasterium
cum consecratione, et omnibus sibi pertinentibus,

sicuti Fulco B. Petri apostoli et nobis, nostraeque
apostolicae sedis pro sua obtulit anima, nobis ita
refutavit, atque in perpetuum traditum esse affirmavit;
his ita expletis publice constituit, atque in
perpetuum permanendo firmiter stabilivit . . . in
tempore amodo in antea in qualicunque persona
hominum, tam sacerdotalis, quam laicalis, qualibet
scriptura, vel privilegia, ex praedicto monasterio,
et sua consecratio, vel pertinentia a me, vel a meis
successoribus facta apparuerit, sciant omnes, quia
partim et metu esse facta. Et si, quod absit! ipsam,
ut dixi, scripturam a nobis factam apparuerit, irritam
esse volo atque damnatam: et hanc notitiam
refutationis brevis omni tempore firmam et stabilem

astipulo permanere; dehinc ante unum nostrum
coepiscopum videlicet Petrum Vipernensis Ecclesiae
illic transmisimus, et nostra vice illud monasterium
consecrari jussimus, contra quod constitutionis
nostrae edictum, quaecunque moliri temerarie
praesumpserit, anathematis maledictione teneatur,
donec resipiscens, et ad satisfaciendum praedictae
nostrae Ecclesiae, nostraeque praeceptionis
redeat. Qui vero pio hortatu observator in omnibus
exstiterit, custodiens hujus nostrae notitiae atque
refutationis brevis, benedictionis gratiam a misericordissimo
Domino Deo nostro multipliciter consequatur,
et vitae aeternae particeps effici mereatur.
Quam chartulam brevis refutationis Benedicto notario
et scriniario sedis nostrae apostolicae pro futura

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.