PL 139, col. 1528
Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne
SERGIUS, servus servorum Dei, dilectissimo nobis
fratri meritoque honorabili MICHAELI, Salernitanae
sedis archiepiscopo.
Quia vestri accepti beneficii memores esse debemus,
et reverentiam fraternitatis vestrae erga nos et
sanctam Romanam Ecclesiam praecipue exuberasse
cognovimus, ideo merito ac jure recompensatione
charitatis vestrae rependere vobis statuimus, quatenus
liqueat omnibus Christi fidelibus, immenso
honore honorandum fore, qui vicarium B. Petri
apostolorum principis diligenter honoraverit; consensu
ac voluntate nostrorum fratrum concedimus
et confirmamus te Michaelem confratrem nostrum
in ordine archiep. sicuti quondam Amato, cui primitus
vestrae sedis archiepiscopatus Salernitanae a
nostris antecessoribus datus fuit, ita vos nostra auctorit.
quietus valeas possidere ac vigilantius custodire;
tali namque ordine, ut fati sumus, id fieri
decrevimus ut tu et successores tui in perpetuum habeatis
licentiam et potestatem ordinandi consecrandique
episcopos in his subjectis vobis locis hoc est
Pestanae cum parochiis et adjacentiis super episcopatum
Consanum cum parochiis et adjacentiis
suis, necnon et episcopatum Acheruntinum, simul
etiam et episcopatum Bisinianensem, et episcopatum
Maluttanensem, atque episcopatum Cusentiae
cum omnibus parochiis et adjacentibus eorum, sicuti
in vestro anteriori usu pallii continetur, ut in
ecclesia sanctae Dei Genitricis Mariae et beati Matthei
apostoli et evangelistae cujus sacratissimum
corpus possidetis atque vobis vestrisque successoribus
concessum est. Post discessum siquidem tuum
successores tui perveniant ad apostolicam sedem,
ut usum pallii consecrationemque decretaliter suscipiant;
et si successores nostri consecrare noluerint,
licentia sit vestrae sanctae Ecclesiae ab episcopis vestris
suffraganeis consecrari, et non habeant potestatem
successores nostri in cunctis vestris episcopatibus,
quos vobis subjecerunt deinceps in perpetuum
aliquem episcopum consecrare, quod jam
vobis concessum est. Quicunque autem hanc nostrae
concessionem praeceptionis violare praesumpserit,
perpetuo anathematis vinculo religetur, et haec
nostra concessio stabilis et firma in perpetuum maneat.
Scriptum per manus Joannis scriniarii S. Rom.
Ecclesiae in mense Junio, ind. X. Dat. XV Kal. Julii
per manum Gregorii episcopi et bibliothecarii S.
sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus
D. Sergii IV papae in sacratissima sede beati Petri
apostolica III, indict. X, mense Junio, die sexta decima.