PL 139, col. 400

Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne

non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, Bethsamis
pertulerunt [(I Reg. VI, 12)] . Cujus facti non
immemor, recordare quod in sacrificio jubetur offerri
cauda hostiae, nec ulla rei familiaris cogitatio
subrepat quae te a recto itinere dimoveat. Nam occurrit
animo quod mecum familiariter locutus es,
dum Romam proficisci decrevisses, consulens utrum
scilicet relinqui deberet semel suscepta cura pastoralis
regiminis, et oporteret dare libellum repudii
fratribus et filiis qui nobis adversantur in via Dei.
Cui cum ego respondissem quod auctoritate Patrum
certum noveram, et creditis ovibus mortem praevalere
persentiscerem, te infructuosum saltem tibi
persuadere nec ausus sum nec debui, exemplum
proponens Pauli Damascum fugientis et beati patris

Benedicti monachorum legislatoris. Denique in multis
causis occasio se immergit, quae difficultatem
contrariae legis bono exitu meliorem reddit. Quis
enim non laudet curam pastoralis regiminis, si
prosit? Quis rursus non laudet in se benevolentiam
pastoris, si aliis non prosit? Solet nempe esse in
praeceptis divinis quod et in antiquis reperitur
edictis. Lex est: Si quis masculus templum Veneris
fuerit ingressus, capite puniatur. Quidam juvenis,
praeteriens templum Veneris, intus matrem caedi
conspexit, et introgressus eam eripuit. Accusatur
contra legem fecisse. Defendit se ille legi paruisse,
et, inter dissidentes, si percussori ignorantia non
prosit, juvat ex circumstantiis occasio pietatis. Idem
est in nostris Evangeliis, ubi praecipimur non solum

uxorem relinquere, sed etiam odisse, proposito
praemio, quod qui hoc fecerit centuplum accipiet et
vitam aeternam possidebit. Rursus qui uxorem dimiserit,
non quidem praemio, sed eo supplicio dignus
scribitur quo moechi damnari praecipiuntur.
Porro et qui matrem eripuit, et qui uxorem dimisit,
uterque praejudicium patitur, si supplicio punitur;
quoniam inde auctori legis se placere putat, unde
offendisse praejudicatur. Quapropter, dilectissime,
non bonum malo melius existimes, sed bonum
bono melius credas: et ex contrariis sententiis
eam eligas qua vitiis abrenunties, et moralibus virtutum
exercitiis crescas. Denique, dum, abbatis
onus portare debeas, an debeas deponere, addubitas,
discretionem, qua maxime opus habes, matrem virtutum

assumas; et, conscendendo tribunal conscientiae,
judicio discute quid utilius honestiusve sit
animae tuae. Nam officium abbatis implere, et lucrum
animarum quaerere honestissimum est, cui non impossibile
est; cui vero malitia subjectorum impossibile
est, quid superest, nisi ut honestius putet
divino parere oraculo, quo scriptum est: Fili,
miserere animae tuae placens Deo? [(Eccli. XXX, 24.)]
Sane et apud Ezechielem speculator, clamans
et non auditus, animam suam liberat; et, apud
Benedictum patrem, pastor spretus et contemptus
absolvitur, qui omnem curam exhibuit creditis
ovibus. Caeterum, venerabilis pater, saltem in festivitate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.