PL 139, col. 461
Epistolae (Abbo Floriacensis), J. P. Migne · Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum (Abbo Floriacensis), J. P
inspiret hujus suae sanctae Romanae Ecclesiae
venerabilem apostolicum, vobisque concedat ut
sitis eidem ipsi dulcissimus a secretis, ad consolidandam
[(Vide supra in Vita S. Abbonis, num. 10.)]
Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium calamitatum
horror mentem fatigat, ipso horrore non
ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat,
sed phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae
tacenda erant dicat, ac, quod est consequens, quae
dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis
quietem diligit, qui veritatis arcanum ratiocinando
disponere gessit: quapropter ab ipsis disciplinarum
rudimentis, sicut cervus desiderat ad fontes aquarum [(Psal. XLI, 1)] ,
ita desideravit anima mea laboriosum
spiritalis philosophiae otium quod ad multorum
utilitatem verterem in honestum negotium; sed, meis
peccatis praepedientibus, eo relicto, quodammodo ad
saeculi sollicitudinem sum reductus, qui sub cura
pastoralis regiminis quotidie sustentor aqua angustiae
et pane tribulationis [(III Reg. XXII, 27)] : corrodit
me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas,
circumlatrat adversariorum frequens acerbitas, nec
aliud contra me immurmurant, nisi quod monachorum
senatum salvum esse volui, nostrae reipublicae
augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium
auctoritate qua valui contradixi, nec abscondi omnino
misericordiam et veritatem a consilio multo. Pro hujusmodi
malis meo insidiantur sanguini, me succenturiatis
insequuntur odiis: adeo ut nec regia majestas
eos deterreat quin me clanculo trucident, si eis locus
tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus meis
Deum deprecor ut judicet et discernat causam meam
solito, eripiatque ab homine iniquo et doloso [(Psal.
XLII, 1)] ; et, si coram dominis meis episcopis,
quos catholica fide orthodoxos didici, locum defendendi
accipiam, credo me innoxium futurum a crimine,
si jurgiorum originem examinaverint absque
personarum acceptione. Quis enim suo praejudicio ad
id deveniet, ut aliqua qualiscunque monasterii possessiuncula
abalienari debeat? Quis rerum extortor
legumque contortor funiculos ecclesiasticae haereditatis
miscendo confundere praesumat, cum scriptum sit: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui?