PL 139, col. 430
Epistolae (Abbo Floriacensis), J. P. Migne
persuadeo, quem plurimum diligo, ne credas subornatis
testibus, ne credas derepente falsis fortasse
criminationibus, quia et diabolus, ut bonos decipiat,
aliquando in angelum lucis se transfigurat [(II
Cor. XI, 14)] . Recordare testimonii presbyterorum
quos convicit falsa dixisse, argumento usus, semel
patratum scelus non potuisse fieri sub locorum diversitate;
hinc sumptum est quod habetur in canonibus,
ut in appellatione virorum sacri ordinis alii
accusatores, alii testes sint, alii judices, et singulorum
vita discutiatur, ne vindictam meditentur, ne
velint exercere in innocentem suae indignationis
achimoeniam rabiem. Quippe, juxta illud Sallustii
[( Orat. Caes. in Senatu )] , necesse est ut omnes sint ab
ira, odio, gratia et misericordia alieni. Dic, quaeso,
ubi lectum est oves pastorem judicavisse? An ubi
Judas Magistrum prodidit? sed ipse nec accusavit,
nec judicavit. David, in circumcisione positus, in
Saul dominum suum manus mittere noluit. Cui
tamen oram chlamydis praescidit [(I Reg. XXIV, 5)] ,
docens procul dubio subjectos praelatorum vitia ita
manu humillimae reprehensionis tangere, ut eorum
nomen nolint exstinguere; non enim est potestas
nisi a Deo; et qui potestati resistit, Dei ordinationi
resistit [(Rom., XIII, 1, 2)] . Videant igitur monachi
Majorianae congregationis quid in abbatem commiserint,
quorum fuit regula silentio vitam degere,
nulli detrahere, nullum odisse, obmutescere non
solum a malis verum etiam a bonis, maledicentes
non remaledicere, sed magis benedicere. Quis eos
a jugo regulae absolvit, ut buccis crepantibus pacem
praedicent, et dentibus mordeant, liberi per
plateas discurrant, delationi inserviant, cum delatores
morte mulctentur, aut humanius ad vitam reservati
septennio poenitentiae remedio castigentur?
Quis contemplativae vitae sectatores, qui pedes illius
cum Maria lacrymis rigare debuerant, et infra septa
sui claustri tribunal conscientiae conscendere, sua
et aliena peccata non detegere vel publicare, imo
potius deflere; quis, inquam, docuit homines proscribere?
in foris reos damnare? Ecce fama exiit
quod contra divinas humanasque leges abbas ignito
ferro se purgare voluit, cui audientia denegatur,
praerogativa judicii excluditur, palam praejudicium
passus asportatur, examen laicis datur, monachis
subtrahitur? quibus sanior mens saniusque consilium,
ac inter malesanos, unius lustri spatio, regularis
ordo confunditur. Sed esto: conscius criminis
praelatus [ edit. praelibatus] obtunditur, furca
dignus atque cruciatibus miserabilis obruitur. Numquid
subditorum catenis colla committet? numquid
suorum manibus dilaniandus deficiet? At fortassis
ille quondam noster Fredericus bonorum
aemulus fratrum, insidiator pessimus, hujusmodi
apud vos scholas instituit; quatenus, sicut ab Ario,
Ariani; a Gnatone, Gnatonici; ita sui discipuli a
Frederico, Fredericiani! Certe, venerabilis Pater,
cavenda est talium ansa calumniae, cavenda mendaciorum
fabrateria impunitae nequitiae, ne vos