PL 139, col. 97

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Laterculus non in sola longitudine, ut superiores,
accipi potest, sed ei latitudo etiam est, ut constratus
fiat, habetque in latitudine pedem unum, in
longitudine quoque pedem unum et deuncem ejus,
in lato uncias duodecim, in longo viginti tres; hicque
in tota area sua habet uncias constratas 276.
Dictus autem laterculus diminutive a latere, id est
tegula, quia hujus mensurae ad tegenda seu consternenda
aedificia fieri solebat.
Cubitus recipit pedem unum et semissem, sextas
duas, palmos sex, uncias 18, digitos 24. Hic etiam
in quibusdam locis pro statura hominum recipitur.
Gradus recipit cubitos 2, pedes 3, sextas 4, palmos
12, uncias 36, digitos 48. Dictus, quod gradientes

homines saepius tantum spatii alternatim metiantur.
Passus continet gradum unum et [( Vetus
Glossa in cod. exponit bissem; alias est dodrans)]
cubitos 3 et ( Eadem Glossa, trientem) pedes
quinque, sextas 6 et , palmos 20, uncias 60, digitos
80. Hujus in itinerum spatiis maximus usus est
metiendis. Dictus passus a patendo videtur, pro eo
quod patentibus intercapedine quinque pedum cruribus
figuratur: unde et passi crines dicuntur.
Pertica, quae et decempeda, continet passus 2, gradus
3 et trientem, cubitos 6 et bissem, pedes 10,
sextas 13 et , palmos 40, uncias 120, digitos 160.
Dicta pertica quasi portica a portando scilicet. Manu
namque mensoris ad agros dimetiendos virga mensuralis

portatur.
Actus minimus in quantitate tantum superficiei
agrorum consideratur, habetque in lato pedes 4, in
longo 140. Qui invicem ducti, id est, quater 140, in
tota agri superficie constratos pedes 560 ostendunt.
Ductus autem ab agendo rurali opere videtur.
Clima, eodem modo agri quantitatem designans,
habet et in longo et in lato pedes 60. Qui invicem
ducti 1600 pedes constratos complent.
Porta, nihilhominus agri mensuram indicans, in
longitudine 80, in latitudine 36 pedes habet. Qui
invicem ducti 2400 indicant constratos.
Actus quadratus, qui et agripennus seu aripennus
dicitur, quo agri modum discriminamus, per singula
quatuor latera perticas 12, id est, pedes 120 recipit.

Qui in se ducti 144 perticas constratas, pedesque
ejusmodi constratos 14400 in agripenno demonstrant.
Jugerum seu juger, seu jugus, quod junctis duobus
aripennis confit, indeque ab jungendo nomen accipit,
quantitatem itidem agri . . . niens, habet in longitudine
perticas 24, id est pedes 240; in latitudine
perticas 12, id est 120 pedes. Qua latitudine per
longitudinem ducta in superficie jugeri perticas constratas
288, pedes vero 28800 invenies. Hujus quartam
partem tabulam appellant, continentem perticas
constratas 72.
Centuria est ager 200 continens jugera, dicta,
quod apud antiquiores centenis tantum jugeribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.