PL 139, col. 98

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

computabatur. Hae tamen, quae agrorum quantitatem
designant, mensurae, magis in quantitate areae planitieque
lineis circumscripta, quam ipsarum, quibus
circumscribitur, linearum longitudine, considerandae
sunt. Cujus enim longitudinis lineae aream includant,
nihil interest, si tamen ipsa propriam quantitatem
area non amittat, ut in jugero. Utrum enim in longo
24 perticas, in lato vero 12, ut supra dictum est,
habeat, an in longo 18, in lato 16; an in longo 32,
in lato vero 9; an alio atque alio modo longitudo
latitudoque permutentur, si tamen mutua multiplicatione
288 constratas perticas efficere possunt,
jugerum nihilominus implebunt. Idemque in agripenno
et caeteris agrorum mensuris sentiendum
est.
Stadium autem, quod magis in itinerum dimensionibus
usuale est, continet passus 125, gradus 208 et
trientem, cubitos 416 et , pedes 625, sextas
933 et trientem, palmos 2500, uncias 7500, digitos
1000. Dictum autem stadium dicitur a stando, seu
quod juvenes currentes emenso hoc spatio ad metam
starent; seu quod Hercules primus hoc spatium
uno anhelitu transcursum stando signaverat.
Milliarium habet stadia 8, passus mille (unde et
nomen accepit), gradus 1600, 61 , cubitos
3300, 33 , pedes 5000, sextas 6600, 66 ,
palmos 20000, uncias 60000, digitos 80000. Hoc
permissu priscae legis iter Sabbati fuit.
Leuca recipit milliarium unum et dimidium, stadia

12, passus mille quingentos, gradus 2500, cubitos
5000, pedes 7500, sextas 10000, palmos 30000, uncias
90000, digitos 120000. Dicta leuca a levando,
id est, relevando post tantum iter corpore. Unde et
apud Teutonicos Rasta a requiescendo appellatur.
CAPUT III. De descriptione quantitatis earumdem mensurarum trifaria.
Sed quia haec de linearibus, id est solam longitudinem
designantibus mensuris utcunque dicta sunt,
nunc quoque earumdem quantitatem, si constratae
aut solidae fiant, per passus, pedes et digitos in
subjecta, si placet, paginula quam brevissime subnotemus,
eas videlicet intermittentes quas, quantitates

tantum superficiei agrorum, demonstrare praediximus.
Leuca habet lineares passus 1500, constratos his
M. I. CC. L, solidos ter MMM, et ter CMM, et LXX, es
MM, et Ves II.
Milliarium habet lineares passus mille, constrato
MI, solidos MM, millia MM millia.
Pertica habet lineares passus duos, constratos
quatuor, solidos octo.
Passus habet lineares pedes quinque, constratos
25, solidos 125.
Gradus habet lineares pedes 3, constratos 9, solidos
27.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.