PL 139, col. 99

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Cubitus habet linearem pedem I, unum S.,
constratos duos, unum trientem, solidos tres,.
L Pes habet lineares digitos 16, constratos 256, solidos
4096.
Sexta habet lineares digitos 12, constratos 144,
solidos 1728.
Palmus habet lineares digitos 4, constratos 16,
solidos 64.
Uncia habet linearem digitum unum, constratos
unum et solidos duos, .
Digitus habet linearia hordei grana 4, constrata
16, solida 64.
Et hactenus de mensuris, quae a prioribus nobis relicta
sunt, satis et non superflue, ut reor, dictum est.

Quod si prioribus in mensurando partibus indiget,
diligens quisque unamquamque mensurarum praedictarum,
ut necesse fuerit, seu per minutias usitatas
sive per intellectuales multimodis habere poterit.
CAPUT IV. De planis figuris.
Nunc vero de figuris, quae praefatis linearibus
includuntur mensuris, speculandum est. Figura,
quae Graece schema vocatur, est spatium certis terminis
inclusum. Hujus species duae sunt. Aut enim planae
aut solidae sunt. Sed de solidis in posterioribus;
nunc de planis videamus.
Planae dicuntur figurae, quae profunditate, id est,

altitudine carentes, in longitudine tantum latitudine
que considerantur. Hae vero si rationabiliter proponuntur,
aut rectis lineis, quae Graece euthyae, determinantur,
et angulatae sunt, appellanturque euthygrammae;
aut curvis seu circumferentibus lineis,
quas Graeci cyclicas sive cycloides [( Cod., licoides)]
sive capellas vocant, includuntur, et rotundae sive
oblongae sunt, et campylogrammae nominantur: vel
certe utrisque, id est rectis et curvatis, componuntur,
et partim angulatae, partim lunatae seu rotundae
sunt, quod genus micton a Graecis dicitur. Quae
singulae, prout commodum et utile videbitur, in
consequentibus apertius describentur. Spatium autem
sive planities planarum figurarum lineis circumscripta, embadum
a Graecis appellatur, quod a nostris

interpretatum area nuncupatur, ad cujus videlicet et
areae quantitatem investigandam variae, pro diversitate
figurarum et theorematum, regulae passim dispersae
feruntur, ex quibus aliquas, quas nostri attingere
potuit diligentia, quae utiliores videbantur,
aliquantisper ordinatius digestas aggredi tentabimus,
si prius pauca de angulorum speciebus, et
alia quaedam ingredientibus necessaria probaverimus.
Itaque planae figurae quas rectis lineis determinari
angulatasque esse diximus, trinis necessario
planorum angulorum formantur speciebus. Est autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.