PL 14, col. 1052

Enarrationes in XII psalmos Davidicos (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

pro populo sacrificium: etsi infirmi merito,
tamen honorabiles sacrificio; quia etsi nunc Christus
non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris
quando Christi corpus offertur: immo ipse offerre
manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium
quod offertur. Et ipse quidem nobis apud Patrem
advocatus assistit: sed nunc eum non videmus;
tunc videbimus, cum imago transierit, veritas venerit.
Tunc jam non per speculum, sed facie ad faciem
ea quae sunt perfecta, videbuntur.
26.
Ascende ergo, homo, in coelum, et videbis illa
quarum umbra hic erat vel imago. Videbis non ex
parte, non in aenigmate, sed in consummatione:
non in velamine, sed in luce. Videbis verum lumen,
aeternum atque perpetuum Sacerdotem; cujus hic
imagines videbas, Petrum, Paulum, Joannem, Jacobum,
Matthaeum, Thomam. Videbis perfectum hominem
jam non in imagine, sed in veritate; qualis
enim coelestis, tales et coelestes. Utique et ipsi jam

in gloria vel decore, jam in resurrectionis gratia;
non in corpore mortis, et corruptionis deformitate.
27.
Vide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi
lux coelestium est. Hic si quis tyranni imagines habeat,
qui jam victus interiit, jure damnatur. Quomodo
tu hostis et adversarii imaginem in civitatem
veri imperatoris inducis; nisi ut ipse te damnes?
Et si volueris imaginem terrestris inferre, contradicet
tibi princeps istius mundi, et dicet: Mea
est imago haec; et quae offers, mea sunt. Quid facies
deprehensus, cum tibi dixerit: Mea est avaritia,
mea est ambitio, meae divitiae, quarum imaginem
in te recognosco? Ipse est enim adversarius
et defensor. Quod si fueris qualis Jacob, dices Labae

qui se transfigurat in angelum lucis: Recognosce si
quid tuorum in me invenis [(Gen. XXXI, 32)]
. Tunc ille
requiret, et non inveniens confutatus abscedet; quia
abscondisti atque oblitterasti omnia simulacra vitiorum.
Beatus qui potest dicere: Veniet hujus mundi
princeps, et in me suum inveniet nihil [(Joan. XIV, 3)]
.
Quae sua sunt enim quaerit ille, non illa quae Christi.
Si ergo quae sunt Christi sequeris, noli quas non habebas
affectare divitias, augere quas habebas; et divitem
te sibi sentiat pauper. Induc in domum tuam
inopem, frange panem esurienti, et nudum operi; ut
tibi thesaurus condatur in coelo, qui tecum transeat.
Pauper Christus 854 est factus, cum dives esset,
ut nos sua inopia divites faceret. Noli ergo propter
divitias vane conturbari, excitari de somno, cogitare

quemadmodum pecuniam tuam serves, opes tuas
augeas, de nocte procedere, excubare ad judicis domum;
ut aliena diripias, litem moveas pauperi, verearis
exactorem tributi: vana est ista conturbatio.
28.
[(Vers. 8.)] Et ideo Justus dixit: Et nunc quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.