PL 14, col. 1051

Enarrationes in XII psalmos Davidicos (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

videris studiose divitias congregantem, die et tu: Vane conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregat
ea.
Neque enim secum potest auferre, quae
possidet; et cum morietur, relinquet alienis divitias
suas. Succedit frequenter inimicus et ingratus,
et decessori successor insultat. Quos ille dilexit,
iste persequitur: quos ille nutrivit, hic vendit.
24.
Graecus tamen non habet: In imagine Dei; sed
tantummodo: In imagine. In qua ergo imagine ambulat
homo? In ea utique ambulat ad cujus similitudinem
factus est; id est, ad imaginem Dei. Imago autem
Dei Christus; qui est splendor gloriae, et imago
substantiae ejus. Christus ergo imago Dei venit ad
terras; ut jam non in umbra ambularemus, sed in
imagine. In Christo enim imagine ambulat, qui sequitur
Evangelium. Ideo discipulo suo dicit: Vade retro
post me [(Marc. VIII, 33)]
, ut me sequaris. Ideo erravit
populus Judaeorum; quia in umbra ambulavit.
Ideo non errat populus Christianus; quia in imagine

ambulat, habens solem sibi justitiae refulgentem. Bona
imago, non ceris picturae fucata radiantis, sed
plenitudine divinitatis expressa. In qua imagine et
Pater simul videtur et Filius; quia per utrumque eorum
unitas operationis effulget. Etsi jam resurrexit
Christus, tamen in Evangelio [(Joan. XI, 44)] nobis
adhuc ejus imago monstratur. Lego quod Lazarum
suscitaverit; et Patris opus et Filii credo. Filius vocavit,
Pater audivit, et Lazarus ambulavit. Lego
quia eum daemones fatebantur; fatebantur et Patrem,
quia Dei Filium precabantur; fatebantur et ipsum,
quia per ipsum ejiciebantur. Scriptum est enim: Quod si in Spiritu Dei ejicia daemonia, filii vestri in
quo ejiciunt
[(Matth. XII, 27)]
?

25.
Primum igitur umbra praecessit, secuta est imago,
erit veritas. Umbra in Lege, imago vero in Evangelio,
veritas in coelestibus. Umbra Evangelii et Ecclesiae
congregationis in Lege, imago 853 futurae
veritatis in Evangelio, veritas in judicio Dei. Ergo
quae nunc celebrantur in Ecclesia, eorum umbra erat
in sermonibus prophetarum: umbra in diluvio, umbra
in Rubro mari; quando baptizati sunt patres nostri
in nube, et in mari: umbra in petra, quae aquam
fluxit, et populum sequebatur. Nonne illud in umbra
erat sacrosancti hujus mysterii sacramentum? Nonne
in umbra erat aqua de petra, quasi sanguis ex
Christo, quae fugientes se populos sequebatur, ut
biberent, et non sitirent: redimerentur, et non perirent?
Sed jam discessit umbra noctis et caliginis

Judaeorum, dies appropinquavit Ecclesiae. Videmus
nunc per imaginem bona, et tenemus imaginis bona.
Vidimus Principem sacerdotum ad nos venientem,
vidimus et audivimus offerentem pro nobis sanguinem
suum: sequimur, ut possumus, sacerdotes; ut offeramus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.