PL 14, col. 31

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

tuam in qualemcumque sacerdotem manus injicere;
unde deberes vereri Dei judicium, ne tibi aliquid
mali eveniret. Quod dictum exitus confirmavit;
nam alio die mortuam ad sepulcrum usque deduxit,
gratiam pro contumelia rependens. Et hoc factum
non levem adversariis incussit metum, pacemque
magnam Ecclesiae catholicae in ordinando episcopo
tribuit.
12.
Ordinato itaque catholico sacerdote, Mediolanum
revertitur, ibique supradictae Justinae mulieris
innumeras insidias sustinuit, quae muneribus
atque honoribus adversus sanctum virum oblatis,
populum excitabat. Sed infirmorum animi talibus
promissis decipiebantur; promittebat enim tribunatus,
et diversas alias dignitates iis, qui illum de

ecclesia raptum, ad exsilium perduxissent. Quod
cum multi conarentur, sed Deo praesule, perficere
non valerent, unus infelicior caeteris, nomine Euthymius,
in tantum furorem excitatus est, ut juxta
ecclesiam sibi domum pararet, atque in eadem
carrum constitueret, quo facilius raptum, superpositum
carpento ad exsilium perduceret. Sed iniquitas
ejus in verticem ipsius descendit [(Psal. VII, 17)]
;
post annum etenim eodem die quo illum rapere se
arbitrabatur, in eodem carpento impositus, de
eadem domo ipse ad exsilium destinatus est, reputans
sibi justo judicio Dei id in se esse conversum;
ut in eo carpento dirigeretur ad exsilium, quod ipse
paraverat Sacerdoti. Cui non minimum solatii Sacerdos
praebuit, dando sumptus, vel alia quae erant

necessaria.
13.
Sed haec confessio hominis nec mulieris furorem,
nec vaesanorum Arianorum dementiam repressit;
majore etenim accensi amentia, basilicam
Portianam invadere nitebantur: exercitus etiam
armatus ad custodiendas fores ecclesiae est directus,
ut nemo auderet catholicam ecclesiam ingredi.
Sed Dominus qui de adversariis suis Ecclesiae suae
triumphos donare consuevit, ad Ecclesiae suae munimentum
militum corda convertit; ut aversis
scutis ecclesiae fores servarent, nec egredi dimitterent,
sed ingredi ecclesiam plebem catholicam
minime prohiberent. Sed nec hoc satis erat missis
militibus, nisi etiam pro catholica fide cum plebe
pariter acclamarent. Hoc in tempore primum antiphonae,

hymni, ac vigiliae in ecclesia Mediolanensi
celebrari coeperunt. Cujus celebritatis devotio usque
in hodiernum diem non solum in eadem ecclesia,
verum per omnes pene Occidentis provincias
manet.
14.
Per idem tempus sancti martyres Protasius
et Gervasius se Sacerdoti revelaverunt. Erant enim
in basilica positi, in qua sunt hodie corpora Naboris
et Felicis martyrum: sed sancti martyres Nabor
et Felix celeberrime frequentabantur, Protasii vero
et Gervasii martyrum ut nomina, ita etiam sepulcra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.