PL 14, col. 33

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

Arianorum, acerrimus nimium disputator, et durus
atque inconvertibilis ad fidem catholicam. Is constitutus
in Ecclesia, tractante Episcopo, vidit (ut ipse
postmodum loquebatur) Angelum ad aures Episcopi
tractantis loquentem; ut verba angeli populo Episcopus
renuntiare videretur. Quo viso conversus,
fidem quam expugnabat, coepit ipse defendere.
18.
Fuerunt etiam duo cubicularii tunc temporis
Gratiani imperatoris de haeresi Arianorum, qui
tractanti Episcopo quaestionem proponerent, ad quam
audiendam altero die ad basilicam Portianam se adfuturos
promiserant; erat enim quaestio de incarnatione
Domini. Sed alio die miserandi homines superbiae
tumore completi, nec memores promissorum,
contemnentes Deum in Sacerdote ipsius, nec plebis

exspectantis considerantes injuriam, immemores
etiam dictorum Dominicorum, quoniam qui scandalizaverit
unum ex minimis istis, oportet ut mola asinaria
collo ejus alligetur, et demergatur in profundum
maris [(Matth., XVIII, 6)]
, ascendentes in rhedam,
quasi gratia gestandi, civitatem egressi sunt, exspectante
Sacerdote et plebe in Ecclesia constituta. Sed
hujus contumaciae quis finis fuerit, horresco referens;
subito enim praecipitati de rheda, animas emiserunt,
atque corpora illorum sepulturae sunt tradita. Sanctus
vero Ambrosius cum ignoraret quid factum esset,
nec diutius posset plebem tenere, ascendens pro
tribunali, de eadem quaestione quae fuerat proposita,
sermonem adorsus est, dicens: Debitum, fratres, cupio
solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores,

et reliqua quae scripta sunt in libro, qui de Incarnatione Domini intitulatur [(Tom. II, pag. 703)] .
19.
Occiso itaque Gratiano imperatore, recipiendi
corporis ejus causa secundam ad Maximum suscepit
legationem. Apud quem quam constanter egerit, qui
voluerit cognoscere, ipsius legationis epistolam ad
Valentinianum juniorem datam cum legerit [(Epist.
24)] , approbabit; nobis enim alienum a promissione
visum est illam inserere, ne adjunctae epistolae prolixitas
fastidium legenti afferret. Ipsum vero Maximum
a communionis consortio segregavit, admonens
ut effusi sanguinis domini sui, et quod est gravius,
innocentis, ageret poenitentiam, si sibi apud
Deum vellet esse consultum. Sed ille cum poenitentiam
declinat superbo spiritu, non solum futuram,

sed etiam praesentem salutem amisit, regnumque
quod male arripuerat, femineo quodam modo, timore
deposuit, ut procuratorem se reipublicae, non imperatorem
fuisse confiteretur.
20.
Mortua vero Justina, quidam haruspex Innocentius
nomine, non tamen opere, cum in causa
maleficiorum a judice torqueretur aliud quam interrogabatur
fateri coepit; clamabat enim ab angelo
majora tormenta sibi adbiberi eo qui custodiret
Ambrosium; quoniam temporibus Justinae ad excitanda
odia populorum in Episcopum cacumen tecti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.