PL 14, col. 34

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

ecclesiae conscendens, medio noctis sacrificaverit.
Sed quanto instantius et sollicitius opera maligna
exercebat, tanto magis amor populi circa fidem catholicam
et Domini Sacerdotem convalescebat. Misisse
se etiam et daemones, qui illum internecarent,
fatebatur: sed daemones renuntiasse se non solum ad
ipsum appropinquare minime posse, verum etiam
nec ad fores domus, in qua manebat Episcopus; quia
ignis insuperabilis omne illud aedificium communiret,
ut etiam longe positi urerentur: atque ita cessasse
artes suas, quibus adversus Domini Sacerdotem
se aliquid posse arbitrabatur. Alius etiam gladium
ferens ad cubiculum usque pervenit, ut interficeret
Sacerdotem: sed cum elevasset manum,
districto gladio, dextera exerta in aera obrigente

remansit. Tunc se missum a Justina postquam confessus
est, brachium quod inique cum extenderetur,
obriguerat, sanatum est confessione.
21.
Per idem tempus cum vir illustris Probus
puerum suum notarium, qui spiritu immundo graviter
vexabatur, direxisset ad Episcopum, egressum
ex Urbe dimisit diabolus, timens ad virum sanctum
perduci. Atque ita puer quamdiu Mediolani apud
Episcopum fuit, nulla in illo diaboli dominatio apparuit:
sed ubi egressus Mediolano est, et prope Urbem
pervenit, idem spiritus qui illum antea habuerat,
vexare eum coepit. Qui cum interrogaretur ab exorcistis,
cur quamdiu Mediolani fuisset, non in illo apparuisset;
confessus est diabolus timuisse se Ambrosium,
et ideo recessisse ad tempus, atque exspectasse

in illo loco, ubi ab illo recesserat, donec reverteretur:
quo revertente, vas quod deseruerat, repetisset.
22.
Exstineto Maximo, posito Theodosio imperatore
Mediolani, Ambrosio vero episcopo constituto
Aquileiae, in partibus Orientis in quodam castello a
christianis viris synagoga Judaeorum et lucus Valentinianorum
incendio concremata sunt, propterea quod
Judaei vel Valentiniani insultarent monachis christianis;
Valentinianorum enim haeresis triginta deos
colit. Sed de hujusmodi facto comes Orientis ad
imperatorem relationem direxit: qua accepta, imperator
praeceperat ut synagoga ab episcopo loci reaedificaretur,
in monachos vero vindicaretur. Sed hujus
praecepti tenor cum ad aures pervenisset venerabilis
viri Ambrosii episcopi, direxit ad imperatorem

epistolam [(Epist. 40)] , quia ipse in tempore excurrere
non poterat, qua illum convenit, ut id quod ab
eodem statutum fuerat, revocaretur, servarique sibi
debere ab eo audientiam; quia si dignus non esset,
qui ab illo audiretur, dignus etiam non esset, qui pro
illo a Domino audiretur, vel cui suas preces, aut cui
sua vota committeret: paratum etiam se esse pro
tali negotio mortem subire, ne dissimulatione sui
praevaricatorem faceret imperatorem, qui tam injusta
contra Ecclesiam praecepisset.
23.
Postea vero quam Mediolanum reversus est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.