PL 14, col. 35
Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne
posito imperatore in Ecclesia, de eadem causa tractavit
in populo. In quo tractatu introduxit Domini
personam loquentis imperatori: Ego te ex ultimo
imperatorem feci, ego tibi exercitum inimici tui tradidi,
ego tibi copias quas ille adversum te exercitui
suo praeparaverat, dedi, ego inimicum tuum in potestatem
tuam redegi, ego de semine tuo supra solium
regni constitui, ego te triumphare sine labore
feci: et tu de me inimicis meis donas triumphos!
Cui descendenti de exhedra imperator ait: Contra
nos proposuisti hodie, Episcope. At ille respondit
non se contra ipsum, sed pro ipso fuisse locutum.
Tunc imperator: Re vera, inquit, dure praeceperam
contra episcopum de synagoga reparanda: in monachos
vero vindicandum esse. Ita et a comitibus qui
in tempore aderant, dicebatur. Quibus Episcopus:
Ego quidem cum imperatore nunc ago, vobiscum vero
mihi aliter agendum est. Atque ita obtinuit ut illa
quae statuta fuerant, revocarentur: nec prius ad altare
accedere voluit, nisi fide sua imperator illum
agere debere testaretur. Cui Episcopus: Ergo ago
fide tua. Respondit imperator: Age fide mea. Qua
sponsione iterata, jam securus peregit Sacerdos divina
mysteria. Haec autem scripta sunt in epistola,
quam ad germanam suam fecit [(Epist. 41)] : in qua
tractatum inseruit, quem eodem die habuit de baculo
nuceo, qui a propheta Hieremia visus esse describitur.
24.
Per idem tempus causa Thessalonicensis civitatis
non minima successit tribulatio Sacerdoti, cum
civitatem pene deletam comperisset; promiserat enim
illi imperator se veniam daturum civibus supradictae
civitatis: sed agentibus comitibus occulte cum imperatore,
ignorante Sacerdote, usque in horam tertiam
gladio civitas est donata, atque plurimi interempti
innocentes. Quod factum ubi cognovit Sacerdos,
copiam imperatori ingrediendi Ecclesiam denegavit:
nec prius dignum judicavit coetu ecclesiae,
vel sacramentorum communione, quam publicam
ageret poenitentiam. Cui imperator contra asserebat
David adulterium simul et homicidium perpetrasse.
Sed responsum illico est: Qui secutus es errantem,
sequere corrigentem. Quod ubi audivit clementissimus
imperator, ita suscepit animo, ut publicam poenitentiam
non abhorreret: cujus correctionis profectus
secundam illi paravit victoriam.
25.
Per idem tempus duo potentissimi et sapientissimi
viri Persarum ad famam Sacerdotis venere
Mediolanum, deferentes secum plurimas quaestiones,
ut ex his probarent sapientiam viri: cum quo ab
hora diei prima usque in horam tertiam noctis per
interpretem disputaverunt, admirantesque discesserunt
ab eo. Et ut se probarent non ob aliam causam
venisse, nisi ut certo certius nossent virum, quem
fama compererant; alia die valefacientes imperatori,
profecti sunt ad urbem Romam, illic volentes cognoscere