PL 14, col. 369

De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

14.
Quid etiam sibi vult quod ait: Nidos facies in
arca [(Ibid.)]
, nequaquam silendum videtur. Naturaliter
enim dictum arbitror, eo quod omne corpus
nostrum attextum est sicut nidus; ut spiritus vitalis
omnes partes viscerum penetret, atque de principali
nostro fundat se per artus singulos. Nidi quidam
sunt oculi nostri, quibus se visus inserit. Nidi sunt
nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit,
et velut in foveam altam dejicit. Nidus est narium,
qui ad se odorem attrahit. Nidus est quartus
major caeteris hiatus oris, in quo nutritur, donec
adolescat sapor; et unde vox evolat. In quo latet lingua
quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate
modulatur; et cum sit ipsa irrationabilis, rationabilem
vocem exprimit. Nidus est hemicranium.

Nidus est membrana illa quae cerebrum fovet, et
intra cohibet. Nidi sunt viscera pulmonis et cordis.
Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus,
et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo: sanguinis
autem et spiritus nidus est cor. Duo sunt enim
ejus uteri: unus quo sanguinem velut quodam sinu
suscipit, et transfundit in venas: alter quo rigatus
ex illo superiori deducit in arterias jugi meatu. Ossa
quoque validiora nidos habent. Sunt enim intus cavata,
in quibus foraminibus est medulla. In visceribus
ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt. Et
alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet
in hac fabrica humani corporis. Unde puto et illum
in Psalmo non solum mystice, sed etiam naturalitater
dixisse: Etenim passer invenit sibi domum, et

turtur nidum, ubi reponat pullos 234 suos [(Ps. LXXXIII,
4)]
. Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in
quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae. Sed ubi
ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae
castitatis adolescit haereditas.
15.
Illinies, inquit, eam bitumine [(Gen. VI, 14)]
. Ex
multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat
humanum corpus. Et foris igitur et intus apta compage
connexum sibi adhaeret, et habitudine propria
quam ἀφὴν Graeci dicunt, tenetur; ut intus clausus
spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae
intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non
evagetur: sed ad unitatem aptam et continentem,
connexionemque validam cohibetur. Ideo bitumine
constringi arca jubetur; est enim bitumen vehementis

ad constringendum naturae. Unde graece dicitur νάφθα, παρὰ τοῦ συνάπτειν,
quod disjuncta connectat,
nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali
unitate sibi credas convenire. Ob hanc causam intus
et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa
facile rumpatur.
CAPUT VII.
Arca Noe cum arca foederis comparatur; cujus dimensionibus
denotari ostenditur singulas humani corporis
partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.