PL 14, col. 370
De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
16.
Alibi autem, hoc est, in Exodo etiam deauratur
foris et intus arca illa [(Exod. XXV, 11)] , quae in
sanctis est mundi intelligibilis imitatrix imago. Sicut
enim pretiosius aurum bitumine: ita illa quae in sanctis
est arca, quam ista praestantior. Denique hic simpliciter
ligna posuit: ibi autem ligna quidem, sed
imputribilia comprehendit, declarans merita sanctorum.
Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse,
quod sanctorum statio stabilis et firma sit; quia vitae
probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae
declinantes consortia. Haec autem arca, utpote
in diluvio, huc atque illuc motu impellebatur
incerto; eo quod peccatorum status mobilis sit, et
vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio
corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
17.
Nec illud praetereundum quod cum dixisset: Et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine, et
quinquaginta cubitorum latitudine, et triginta cubitorum
altitudine,
addidit: Colligens facies arcam, et in
cubito consummabis eam a summo [(Gen. VI, 15 et 16)]
:
ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam
decore quadraret caput hominis, et tamquam
regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes
ad caeteras partes corporis transfunderentur; tum
maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae
appositi providentia, prope totum orbis nostri statum
desuper contuerentur. Ipsaque mens illic locata secundum
plurimorum sententiam, et maxime Salomonis
qui ait: Oculi sapientis in capite ejus [(Eccles. II, 14)]
:
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi
contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit,
et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis
regimen impertiat, responsa proferat, 235
per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere,
nec solum quod ante pedes est videre, sed
etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare
sapientiae. Ibi igitur summa nostrae salutis, ibi gratia.
Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori
acquiritur, quae primum in vultu vernat. Decet enim
praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut
visus major, ita splendor est.
18.
Namque si spectes singula quae in hominis
forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi
ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum,
os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent
decorem. Quam deformes sunt vultus caecorum!
Et quid mirum si vultus hominis absque oculis
deformis est, quando ipsum coelum sine sole non
habet suum decorem? Tristes sine sole dies ducimus,
noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam
mundi oculi. Detrahe stellarum lumina, et quaedam
est in coelo ipso caecitatis deformitas. Pili ipsi qui