PL 14, col. 371

De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

orbem oculorum praetexunt, et velut quamdam
aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine
pupilla laedatur; et ipsi excipiunt si quid fuerit
illatum quod oculum possit laedere. Si lippitudine
intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior
fuerit, si radantur supercilia quae praetiosorum monilium
specie velut intexta gemmis refulgent!
19.
Aurium quoque ut necessarius usus, ita decora
species: quas si quis truncaverit, toti vultui infert
deformitatem. In quibus ita elaboravit opus suum
natura; ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia
sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente
feriat secreta capitis sonus. Denique saepe multos
improviso clangore consternari videmus, et attonitos
aut vocis alicujus aut tumultus sono expavescere.

Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus,
velut quodam glutino auditum ligant. Simul si vehementior
pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac
retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam
improvisus interna concutiat. Vermiculi quoque si
aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco
tenentur.
20.
Nares simae contra naturam videntur: jam si
incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato
spirandi meatu; quemadmodum pecudis magis
facies, quam vultus hominis aestimatur?
21.
Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt,
velut quidam aulae regiae stipatores; ne cerebrum
aura laedat, aut imber feriat, aut sol adurat.
Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores

placeant, aut recisi; et pro aetate, aut plerumque
pro temporis et anni qualitate. In senibus grata
canities, in pueris prodigiosa: delectat tonderi
aestate pressius, hyeme indulgentius: mulieribus ornamento
est coma, dedecori est viris. Denique Apostolus
evidentius expressit hoc dicens: Nam ipse natura
docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia
est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria
est illi [(I Cor. XI, 14, 15)]
. 236
22.
Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici
sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices,
animique internuntii? Quid de ipso dentium
ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires
ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius?
De quibus si qui ceciderint, vox claudicat.
23.
Haec de capite prolixius diximus; quia oportuit
sensus omnes in summo locari, unde omnia per
reliquas partes officia dividerentur. Capiti autem
nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia
sunt, quae arcem imperialem tamquam fida
tuentur custodia. Denique haec in nobis validiora
quae propiora capiti, haec praestantiora. Pectus quoque
velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus
velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.