PL 14, col. 372

De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

capitis, compassionisque consors, cui sua
omnia vel salubria, vel adversa transfundat. Latera,
naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa
specie significant; pedumque gressus qui etsi exiliores
videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.
CAPUT VIII.
Per ostium e transverso in arca positum decenter exprimi
partem corporis ignobiliorem; cui ex Apostolo
honorem abundantiorem circumdamus. Hoc ipsum
cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae
accommodatur.
24.
Pulchre autem addidit: Ostium ex adverso
facies [(Gen. VI, 16)]
, eam partem declarans corporis
per quam cibos egerere consuevimus; ut quae putamus

ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem
circumdaret. Quod multo gratius Scriptura
expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse
legitur. Nam cum istud in Moysi scriptis sive
ipse Socrates, sive Plato qui in Aegypto fuit, potuerit,
vel legere, vel ab aliis percipere qui legerant;
decoro motus invento ostium sibi apertum putavit,
ut operatoris nostri consilium praedicaret: laudans
eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus
quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo
averteret; ne in purgationibus ventris conspectus
noster offenderetur. At vero Apostolus: Quae videntur,
inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria
sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae
supergressus; et quae putamus ignobiliora

esse membra corporis, his honorem abundantiorem
circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, honestatem
abundantiorem habent [(I Cor. XII, 22 et 23)]
. Sobrietatis
enim nostrae et temperantiae indicium praecipue
illic cognoscitur. Helluones enim aut distenduntur
cruditate usque ad periculum, aut plerumque
solvuntur visceribus exinanitis.
25.
Quod pulchre etiam ad Ecclesiae membra
Apostolus retulit [(Ibid., 27 et seq)] . Quae enim inhonesta
sunt nostra ac superflua, nisi luxuria, nisi lascivia?
Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum
ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum,
renuntiet superioribus, moresque priores
exuat, peccata deponat, consepeliatur cum 237
Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et

ipse mundo; nonne is peccatorum remissione donatus,
abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus,
cujus vita innocentior, habere aestimatur?
Et ut Apostoli ipsius exemplo utamur, Judaeus
erat, persecutor erat: vocatus ad gratiam Christi,
coepit esse Apostolus. Et quia plus ei dimissum est,
plus coepit diligere, abundantius caeteris apostolis
laborare, vas electionis factus, doctor gentium missus.
Nonne etiam apostolorum ipsorum plurimis uberiorem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.