PL 14, col. 373

De Noe et Arca (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

et honestiorem consecutus est gloriam, qui
ante et inhonestus et ingloriosus fuit, cum persequeretur
Ecclesiam Dei? Pauper iste debilis in Ecclesia
ipse te redemit suis votis.
26.
Et ut majora aperiamus mysteria, quid tam
ignobile quam gentilis populus? Pauper, ut pote qui
nulla haberet eloquia Dei, debilis et utroque pede
claudus, qui nec in legem, nec in Evangelium credidisset,
vocatus tamen credidit ei, baptizatus accepit
gratiam. Itaque quia plus ei dimissum est, plus
diligit. Remansit Judaeorum populus, licet uno
pede claudus: quamquam et in ipsa lege claudicet. Itaque
ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia,
mirabilem consiliarium, et prudentem architectum,
et sapientem auditorem. Iste qui ignobilis erat,
adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, Angelorum

gloriatur consortio. Ergo Plato quod potuit,
sermonis nitorem adhibuit: Apostolus autem qui habebat
Dei spiritum, revelavit mysterium. Satis dictum
est de ostio; quoniam qui retro erant, priores
facti sunt.
CAPUT IX.
Per inferiora arcae nos edoceri ciborum receptacula minimi
esse facienda; et hac occasione de intestinorum
conformatione ac usu disputatur. Exoriri ex intemperantia
diluvium, quodve adhibendum ei remedium
sit, ostenditur.
27.
Nunc illud quaeremus, quid sit quod ait Dominus: Inferiora arcae bicamerata et tricamerata facies [(Gen. VI, 16)]
.
Inferiora quidem dicendo, advertimus

quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda
ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae
acceptum conficiunt cibum. Corruptibilis enim esca
est: quod autem corruptibile non superioribus, sed
inferioribus comparandum. Simul quia cibus deorsum
fertur, cujus exigua portio viribus corporis, alimoniaeque
proficit: reliqua vero pars alvo purganda deducitur;
quia intestina sunt per quae descendunt ciborum
superflua.
28.
Ita operator noster instituit, ut non extenta
a stomaco ad imum, sed sinuata sint ac reflexa; quo
vitae nostrae usus propagaretur. Nam si extenderentur
intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum,
statim sine ulla pertransiret mora; et necesse esset
jugiter esurire nos, jugiter epulari, aut deficiente alimentorum

substantia deficere illico. Nunc autem in
illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac
tripartita adhaeret cibus et descendendo 238 paulatim
vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem,
differt edendi appetentiam: nec subita effusio,
nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia
est, nec insatiabilis epulandi libido. Primum ergo
indigentia est, et fames: deinde ex his sequeretur
edendi sine intermissione continuatio. Quid autem
deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur,
vacuandus est; cum vacuatur, replendus?
Tertium quid superat, nisi mors inter ipsos cibos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.