PL 14, col. 41
Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne
[(Ezech. XVIII, 32)] .
Nam et ipsi poenitenti non
sufficit sola confessio, nisi subsequatur emendatio
facti; ut poenitens non faciat poenitenda, humiliet
etiam animam suam sicut David sanctus, qui postquam
audivit a propheta: Dimissum est peccatum
tuum [(II Reg. XII, 14)]
; humilior factus est in emendatione
peccati, ita ut cinerem sicut panem manducaret
et potum suum cum fletu misceret [(Psal., CI, 10)] .
40.
Flebat etiam amarissime quotiescumque forte
nuntiatum illi fuerat de cujuscumque sancti obitu sacerdotis,
in tantum ut nos illum consolari niteremur,
ignorantes pium affectum viri, nec qua ratione
ita fleret intelligentes. Quibus ille hujusmodi responsum
reddebat: Non se flere, quia recesserat, qui
fuerat mortuus nuntiatus: sed quia praecesserat, vel
quia difficile esset invenire virum, qui summo sacerdotio
dignus haberetur. Ipse autem de sua morte
ante praedixit quod usque ad pascha nobiscum futurus
esset: quod quidem meruit Dominum obsecrando,
quo maturius hinc liberaretur.
41.
Ingemiscebat enim vehementer cum videret
radicem omnium malorum avaritiam pullulare, quae
neque copia neque inopia minui potest, magis magisque
increscere in hominibus, et maxime in iis qui
in potestatibus erant constituti; ita ut interveniendi
illi apud illos gravissimus labor esset, quia omnia
pretio distrahebantur. Quae res primo omne malum
invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in pejus.
Et quid dicam, si in hujusmodi personis ita rabiem
suam exercet, qui solent aut filiorum aut propinquorum
causas praetendere: Ad excusandas excusationes
in peccatis [(Psal. CXL, 4)]
; quandoquidem plerosque
ceperit etiam coelibes sacerdotes vel levitas,
quibus portio Deus est, ut etiam ipsi illam appetant [(Deut. XVIII, 2)] ?
Et vae nobis miseris! quia nec fine
mundi provocamur, ut tam gravi jugo servitutis liberari
velimus, quod demergit ad profundum inferni;
ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos
recipiant in aeterna tabernacula [(Luc. XVI, 9)]
. Attamen
beatus ille qui quandoque conversus, diruptis vinculis,
atque projecto jugo hujusmodi dominationis, tenebit,
et allidet parvulos ejus ad petram [(Psal. CXXXVI,
9)]
, hoc est, omnes intentiones ejus allidet ad Christum,
qui secundum Apostolum petra est, quae omnes
ad se allisos interimit, ipsa inviolabilis manens,
nec reum faciens eum, qui ad se alliserit nequissimi
uteri deteriores partus, sed innocentem; ita ut securus
possit dicere: Portio mea Dominus [(Psal.
CXVIII, 57)]
. Quia cui nihil in saeculo est, illi vere
portio est Christus: Et qui contempserit parva,
multa percipiet, insuper et vitam aeternam possidebit [(Matth. XIX, 29)] .
42.
Ante paucos vero dies quam lectulo detineretur,
cum quadragesimum tertium psalmum dictaret,