PL 14, col. 42

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

me et excipiente et vidente, subito in modum
scuti brevis ignis caput ejus cooperuit, atque paulatim
per os ipsius tamquam in domum habitator ingressus
est: post quod facta est facies ejus velut nix,
et postea reversus est vultus ejus ad speciem suam.
Quod cum fieret, stupore perculsus obrigui, nec potui
scribere quae ab illo dicebantur, nisi posteaquam
visio ipsa transivit; dicebat enim in eo tempore testimonium
Scripturae divinae, quod ego optime retinebam.
Nam scribendi vel dictandi ipso die finem fecit;
siquidem ipsum psalmum explere non potuit.
Ego vero id quod visum a me fuerat, honorabili viro
Casto diacono, sub cujus cura degebam, statim retuli:
at ille repletus gratia Dei, Spiritus sancti adventum
me in illo vidisse edocuit lectione Actuum

apostolorum.
43.
Superioribus autem diebus cum Stiliconis
tunc comitis servus, qui daemonio laboraverat, in
Ambrosiana basilica jam sanus maneret, commendatus
a domino suo; ferebatur enim quod libenter ab
eodem haberetur: faceretque falsas epistolas tribunatus,
in tantum ut tenerentur homines, qui ad
ministrandum pergebant: sed ubi ad personam servi
sui pervenit comes Stilico, noluit in eum vindicare.
Homines etiam qui decepti fuerant, interventu Sacerdotis
dimisit, de ipso vero servo Sacerdoti questus
est. Quem vir sanctus cum de basilica Ambrosiana
egrederetur, requiri fecit, atque ad se perduci.
Quem cum interrogasset, et deprehendisset auctorem
tanti flagitii, ait: Oportet illum tradi satanae in interitum

carnis, ne talia aliquis in posterum audeat admittere [(I Cor. V, 5)] .
Quem eodem momento cum
adhuc sermo esset in ore Sacerdotis, spiritus immundus
arreptum discerpere coepit: quo viso, non
minimo timore repleti sumus et admiratione. Multos
etiam diebus illis, imponente illo manus, et imperante
ab spiritibus immundis vidimus esse purgatos.
44.
Per idem tempus Nicentius quidam ex tribuno
et notario, qui ita pedum dolore tenebatur, ut
raro in publico videretur; cum ad altare accessisset,
ut sacramenta perciperet, calcatusque casu a Sacerdote
exclamasset, audivit: Vade, et amodo salvus eris.
Nec se amplius doluisse pedes, tempore quo sanctus
Sacerdos de hac luce migravit, lacrymis testabatur.
45.
Sed post dies hos, ordinato sacerdote Ecclesiae

Ticinensi, incidit in infirmitatem, qua cum plurimis
diebus detineretur in lectulo, comes Stilico
dixisse fertur quod, tanto viro recedente de corpore,
interitus immineret Italiae. Unde convocatis ad se nobilibus
viris illius civitatis, quos diligi a sancto Sacerdote
cognoverat, partim interminatus est illis,
partim blando sermone persuasit, ut pergerent ad
sanctum Sacerdotem, suaderentque illi, ut sibi vivendi
peteret a Domino commeatum. Quod ille ubi ab illis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.