PL 14, col. 446

De Abraham (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

tempus augetur, ad tempus resolvitur: quod autem
diu aut semper placuit, cito aboleri non potest.
Potest et illud non absurdum videri, quia morituros
plus diligimus. Hoc est, quem ante dilexisti; quasi
jam diligat immolandum. Nec otiose addidit 305
nomen sancti Isaac, hoc est, eum quem suscepisti
de uxore unicum, suscepisti in senectute, suscepisti
tamquam fidei tuae praemium, remunerationem
operum tuorum, suscepisti ex promissione Dei, non
conjugis fecunditate, ex qua alium sperare possis. Offeres mihi holocaustum:
sed prius vade in terram
excelsam. Interponitur spatium, ne praecipitari subito
videatur affectus, ut illa dilatione obrepat pietatis
gratia, desiderium patris. Adjecit: In uno montium
quem tibi dixero. Et hic similiter, ut dum ascenderet

senex, infringeretur impetus, lassaret dextera,
deficeret intentio: dum quaereret montem discere,
dedisceret apparatum.
68.
Exsurgens autem non solum sequenti die, sed
etiam diluculo, ut attulisse nox moras studio festinantis
patris videretur: Stravit asinam suam, et
sumpsit secum duos pueros, et Isaac filium suum, et
concidit ligna ad holocaustum [(Gen. XXII, 3)]
. Docemur
parata omnia ad sacrificium deferre: discimus
etiam apparatum sacrificii, et ministerii munus ipsi
nobis vindicare, non delegare aliis. Senex Abraham,
et dives pecoribus, atque abundans servitiorum, non
quaesivit comitatus sui agmina: ipse quoque ligna
concidit, et obsequia majora viribus suis non intermisit.

69.
Venit autem ad locum quem dixit illi Deus, die
tertio [(Ibid., 4)]
. Et cum duobus ipse tertius proficiscitur,
hostiam suam secum ducens, et die tertio ad
locum sacrificii venit. Salutaris hic numerus, et
conveniens sacrificaturis. Denique et in posterioribus
Moyses dicit ad Pharaonem regem Aegypti: Viam
trium dierum ibimus, et immolabimus Domino Deo
nostro, sicut dixit nobis [(Exod. VIII, 27)]
. Et recte
tertio die celebratur Trinitatis sacrificium.
70.
Et respiciens Abraham oculis vidit locum a
longe [(Gen. XXII, 4)]
. Sollicite explorat qui properat
implere. Quamvis senilem studio celeraret gradum,
tamen hoc serum putans praecedebat oculis: vigebant
singulorum officia membrorum, licet senilia
membra non possent vigere. Solet hebetari visus

senum, ut etiam propinqua non facile conspiciant.
Hic non solum vidit locum, sed etiam longe positus
aspexit.
71.
Nec dubitavit vidisse, sed ait pueris suis: Sedete
hic cum asina: ego autem et puer pertransibimus
usque illuc; et cum adoraverimus, revertemur ad vos [(Ibid., 5)]
.
Merito typus in asina, quia et veritas in
pullo asinae. In hoc enim animante figuratur populus
gentilium, ante oneri subjectus, nunc Christo subditus.
Isaac ergo Christi passuri est typus. Venit in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.