PL 14, col. 55
Vita et institutum (Auctor incertus), J. P. Migne
cultum proscripsit. Et magnus quoque Valentinianus
iisdem plane legibus usus, Europam rexit.
Quod vero ad Valentem, cunctis quidem aliis adorare
permisit, quomodo vellent; et quae adorabant,
palam colere: in hos autem solos, a quibus dogmata
apostolica propugnabantur, bellum gerere non intermisit.
Omni ergo tempore quo is regnavit, ignis altari
superpositus accendebatur, et libationes atque
hostias idolis offerebant, et in plateis convivia publica
celebrabant, et qui peragebant Bacchi orgia,
cum caprinis pellibus currebant, canes secum trahentes,
et insanientes, et debacchantes, et committentes
alia hujusmodi, quae nequitiam magistri sui
palam facerent.
18.
Fidelissimus autem imperator Theodosius isthaec
omnia e medio ita sustulit, ac si ab initio non
exstitissent: in quorum vicem Christianis instituit
alia plura. Sed enim ejus qui a primis retro temporibus
hostis hominum est, omnia retia non nisi aegre
effugiuntur; saepius enim aliquis cum luxuriae morbum
evaserit, avaritiae laqueo forsan capitur: si
autem illa fuerit major aliunde rursus livoris vorago
subnascitur: et licet hanc denuo transilierit, plagas
iracundiae offendet praeparatas: et sexcentas alias
hominibus tendiculas instruit malignus ille, qui in
hominum venatur perniciem. Sane quidem corporeos
motus machinis adversus animam ab eo fabricatis
habet cooperantes: mens autem illa quae vigilans
fuerit, sola superat, propensione in res divinas machinationum
illius malitiam reprimens. Quapropter
cum humanae naturae particeps esset imperator ille
admirabilis, perturbationum illius expers non semper
fuit. Verum excessus nescio quis irae legitimae
conjunctus, crudele quiddam parturiit, atque injustum;
de quo videlicet statim dicetur. Neque enim
tantum reprehensionem habet admirabilis imperatoris,
sed etiam praedicationem memoria admodum
dignam: maxime vero generosi illius Ambrosii libertatem
huc succedentem, ac multum illum, quo
utebatur in rebus ad pietatem pertinentibus, animi
fervorem. Quidquid illud sit, tamen declarabit
oratio.
19.
Thessalonica civitas magna est, ac populis
frequens, attributa quidem Macedonibus, Thessaliae
autem, atque Achaiae caput, quemadmodum et aliarum
multarum, quotquot subjiciuntur Illyriae praefecto.
Seditione igitur illic exorta, quidam magistratuum
lapidati sunt, et per vias tracti, vitamque
turpissimo exitu finierunt. Rex igitur eorum quae acciderant,
nuntiis excandescens, ea non moderate
tulit: sed omnem stomachum contra omnes effundens,
et injustos exerens gladios, insontes cum nocentibus
interfecit, nimirum septem millia, ut memoratur;
cum nullum prorsus ab eo judicium praemissum
esset.
20 Calamitatem hanc adeo lugendam ubi rescivit
magnus Ambrosius, venienti Mediolanum imperatori,
et in templum Dei ex more ingredi cupienti, eminus
obviam progrediens, ne portas quidem templi intrare