PL 140, col. 1058
Libri decretorum (Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne · Acta (Concilium in Salegunstat habitum; Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne
[( Ex dictis Isidori. )] Non faciet in futurum cor miserum
justorum compassione damnatorum condolendi
affectio, ubi tantum erit sanctorum de Dei contemplatione
gaudium, ut tristitiae nullus tribuatur
introitus. Sicut comparatus color candidus nigro colori
sit pulchrior, ita et sanctorum requies comparata
damnationi malorum gloriosior erit. Sicut justitia
injustitiae, sic virtus vitio. Crescit ergo sanctorum
gloria: dum debita damnantur impii poena.
Post resurrectionem sanctis in carne promissa est
coelorum ascensio, dicente ad Patrem Christo: Volo
ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum. Si enim membra
capitis sumus, et unus in se et in nobis est Christus,
utique ubi ipse ascendit, et nos ascensuri sumus.
CAP. 109.-- Quod finito judicio incipiat esse saeculum novum, et terra nova.
[( Ex dictis ejusdem. )] Ut ait B. Augustinus, peracto
finitoque judicio, tunc esse desinet hoc coelum, et
terra: quando incipiet esse coelum novum, et terra
nova. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu
transibit hic mundus. Unde et Apostolus dicit:
Praeterit enim figura hujus mundi. Figura ergo praeterit,
non natura.
CAP. 110.-- Contra eos qui dicunt si post factum judicium erit conflagratio mundi, ubi tunc esse potuerint sancti, qui non contingantur flamma incendii.
[( Ex dictis ejusdem. )] Hanc quaestionem beatus Augustinus
dissolvit. Quaeret, ait, forsitan aliquis, si
post factum judicium iste mundus ardebit, antequam
pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo
ipso tempore conflagrationis ejus, ubi erunt sancti,
cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco
esse necesse sit. Possumus respondere futuros esse
eos in superioribus partibus, quo ita non ascendat
flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii.
Talia quippe illis erunt corpora, ut illic sint
ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis
illius pertimescent immortales atque incorruptibiles
facti, sicut vivorum trium corruptibilia corpora atque
mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt.
incarnat. MXXIII, indict. V, II Idus August. anno
autem domini Henrici secundi regnantis XXI, imperii
vero VI, quatenus cum communi confratrum
praedictorum concilio atque consultu, multimoda
divinorum officiorum atque synodalium legum componeretur
dissensio, et disparilitas nostrarum singularium