PL 140, col. 1059
Acta (Concilium in Salegunstat habitum; Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne
consuetudinum, honesta consensione redigeretur
in unum. Ideoque propter illas lamentabiles
dissensiones, communi decreto concilii, haec capitula
sancita sunt.
CAP. 1.-- De abstinentia carnis, et sanguinis in subscriptis temporibus.
[( In concilio in Salegunstat habito. )] Ut XIV dies omnes
Christiani ante festivitatem S. Joannis Baptistae
in abstinentia sint carnis et sanguinis, nisi infirmitate
impediente, aut alicujus festi solemnitate quae in
illo episcopio celebris habetur intercedente. Et ante
Nat. Domini similiter. Et in vigilia Epiphaniae. Et
in omnium vigiliis apostolorum. Et in vigilia assumptionis
sanctae Mariae, et in vigilia sancti Laurentii,
necnon etiam in vigilia omnium sanctorum adjicientes
praedictis vigiliis unam horam refectionis, excepta
infirmitate, et nisi aliquis sit, qui proprio voto majori
abstinentia uti velit.
CAP. 2.-- De custodiendo jejunio IV temporum.
[( Ex eodem concilio. )] De incerto autem jejunio IV
temporum hanc certitudinem statuimus, ut si Kalen.
Mar. in IV feria, sive antea evenerint, eadem hebdomada
jejunium celebretur. Si autem Kalen. Mar. in
V feriam aut VI aut Sabbatum distenduntur, in sequentem
hebdomadam jejunium differatur. Simili
quoque modo si Kal. Junii in IV feriam, aut antea
evenerint, in subsequente hebdomada jejunium celebretur.
Et si in V feriam aut VI aut Sabbatum contigerit,
jejunium in III hebdomadam reservetur; et
hoc sciendum est, quod si quando jejunium mensis
Junii in vigilia Pentecostes secundum praedictam regulam
evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in
ipsa hebdomada solemni Pentecostes, et tunc propter
solemnitatem Spiritus sancti, diacones dalmaticis
induantur, et Alleluia cantetur, et Flectamus
genua non dicatur. Eodem modo de Septembris jejunio
constitutum est, ut si Kal. Sept. in IV feria
evenerit, aut antea, jejunium in III hebdomada celebretur:
et si in V aut VI aut Sabbato contigerit,
in IV hebdomada jejunandum erit. In Decembr. illud
observandum erit, ut proximo Sabbato ante vigiliam
natalis Domini celebretur jejunium: quia si
vigilia in Sabbato evenerit, simul vigilia et jejunium
celebrare non convenit.
CAP. 3.-- Quibus temporibus legitima connubia prohibenda sint.
[( Ex eodem concilio. )] De legitimis autem conjugiis
ita visum est, quod nullus Christianus uxorem ducere
debeat ab adventu Domini, usque in octavas
Epiphaniae, et a LXX usque in octavas Paschae, nec
in supra notatis quatuordecim diebus ante festivitatem
sancti Joannis Baptistae, neque in praedictis
jejuniorum diebus, sive in omnium solemnium dierum
praecedentibus noctibus.
CAP. 4.-- Ut presbyter qui post galli cantum bibat, nisi necessitas cogat, sequenti die missam celebrare non audeat.
[( Ex eodem. )] Decretum est etiam in eodem concilio,
ut presbyter aliquis qui post galli cantum aestivis
noctibus bibens, proximo die missam non celebret,