PL 140, col. 1091

Vita S. Walburgis (Adelboldus Trajectensis), J. P. Migne

Gregorii papae apostolatum a gentilitatis errore
ad Christianitatis veritatem conversa est, multi ob
coelestis spei remunerationem ex eorum numero ultra
maritimam patriam usque ad Francorum pervenerunt
imperium. Ex quibus Bonifacius sanctus, dum
huc in peregrinam pervenisset provinciam, quasi
nativam adeptus est sibi patriam, dum Moguntiacensis
praesulatus ob sua merita adeptus est cathedram.
Ex ejusdem quoque Angliensis insulae silva
proruperunt huc ad nos tres fecundissimae arbores, duo
videlicet uterini fratres Williboldus et Winniboldus,

cum Deo et hominibus sorore charissima Walburga:
quorum prior, Williboldus scilicet, ordinante illum
praescripto Bonifacio, ad Heystatensis Ecclesiae promotus
est pontificium: ibique angelicam vitam perducens,
tandem beatissime abiit, non obiit. Alter
vero totum se Christi servitio mancipans, mundanaque
omnia funditus respuens, locum, qui dicitur
Heydanhem, sibi ad incolendum elegit. Ibique continuis
orationibus munitus, spe roboratus, fide armatus,
eamdem, quam cum fratre, monachicam susceperat
conversationem, strenuissime usque ad exitum
animae finiens multos post se ad bene vivendi
regulam praevius exhortatus est.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.