PL 141, col. 306

Tractatus in Actus Apostolorum XII I (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne · Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

plebis Judaeorum eripimur; quia sive maligni
spiritus, sive perversi homines, qui bonorum
afflictionem inhianter exspectant, nostris casibus
jam deinceps non insultant. Nec sane negligenter
praetereundum videtur quod non ait de exspectatione,
sed de omni exspectatione. Adversariis enim
nostris toties ad spectaculum irridendi producimur,
quoties eis risum de nobis, perpetrato quolibet
crimine, exhibemus; quia aliud est spectaculum iracundiae,
aliud avaritiae, aliud gulae, aliud luxuriae,
aliud vanae gloriae, aliud superbiae. Hostes autem
qui nostram irrisionem inhianter exspectant, quanto
nos profundius lapsos aspiciunt, tanto, sibimet applaudentes,
insultationis cachinnos altius attollunt.
Quandiu vero in hac vita, quae tota tentatio est,

consistimus, etsi quaedam irrisionis eorum spectacula
devitamus, difficile tamen est ut non in aliquod
incidamus, unde tamen, per Dei gratiam ad poenitentiae
remedium recurrentes, quotidie liberamur.
Cum vero ad illam securitatem venerimus, tunc De
omni exspectatione plebis Judaeorum perfecte eripimur;
quia, morte in victoria resurrectionis absorpta,
nec caro nostra ulli corruptioni exterius subjacebit,
nec mentem nostram interius ulla concupiscentia
titillabit. Tunc plane veraciter dicere poterimus: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum,
etc.
Magnifice enim dictum est Nunc scio vere, ne quis
videlicet vere se receptum praesumat, quousque
ad illam libertatem gloriae filiorum Dei perveniat;
quia, etsi jam per fidem nos liberatos scimus, adhuc

tamen per speciem vere liberatos nos nescimus,
donec ipsi libertatis nostrae auctori aeterna societate
jungamur. Ad quam verae ereptionis scientiam nos
perducere dignetur ille magni consilii Angelus, qui
nos et prius per seipsum de tenebris et umbra mortis
eripuit, et quotidie per suos angelos eripit, Jesus
Christus Deus et Dominus noster, cui est cum Patre
et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen.

habuimus reges et principes. Haec est ergo spes
nostra, ut adhuc nobis similiter eveniat cum placuerit
Deo. Alii dicunt: Forsitan in aliqua parte mundi
nobis incognita potest esse congregata multitudo Judaeorum,
quae habeat proprium regem, ideoque non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.