PL 141, col. 305

Tractatus in Actus Apostolorum XII I (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne · Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

ita, eum nobis quem promiserat repraesentet. Nam
eousque necesse est ut nobiscum pergat; quia etiam
egressi de carcere citius erraremus, nisi per illum
nobis iter quo deberemus ingredi monstraretur.
Cum autem vicum unum procedimus, continuo angelus
a nobis discedit; quia cum ipso [ an ipsum], qui
via, veritas, et vita est, vidimus, jam ductore ulterius
non egemus.
XXI.
Sequitur: Et Petrus ad se reversus dixit:
Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum,
et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione
plebis Judaeorum. Juxta litteram patet sensus
quia Petrus ab illo mentis excessu in quem prae
gaudio super se raptus fuerat, ad hoc redit quod
intellectu communi et prius fuit. Sed si, quemadmodum

coepimus, haec quoque verba ad internam
intelligentiam referimus, magnam in eis futurae nostrae
ereptionis imaginem praevidemus, magnam et
in praesenti futurae nostrae exsultationis dulcedinem
praegustamus. Nos etenim, quandiu in hujus exsilii
religatione detinemur, nobiscum esse perfecte non
possumus; quia imaginem illam et similitudinem
quam a conditore accepimus, immunem a peccato
servare, sicut condita est, non valemus. Nam quoties
peccamus, et nos sumus, et nobiscum sumus;
quia per peccatum subter nos lapsi, ab illius similitudine
qui super nos est degeneramus. Sed cum,
illis superius dictis periculis omnibus evitatis, ad
eum qui nos fecit venerimus, tunc etiam ad nos
ipsos perfecte revertimur, quia, peccatum nullum

habentes, quales nos condidit, tales sumus. Tunc
jam de nostra ereptione securi, in vocem exsultationis
erumpemus, dicentes:
XXII.
Nunc scio vere quia misit Deus angelum
suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni
exspectatione plebis Judaeorum. De manu Herodis,
id est, de potestate diaboli tunc in veritate eripimur,
quando, de loco tentationis assumpti, ejus insidias
non ulterius timemus. De omni quoque exspectatione

Filii Judaeorum dicunt: Non est mirum si modo
captivi sumus, si Jerusalem non tenentes regem
proprium non habemus; fuimus enim similiter pro
peccatis nostris in Babylone captivi, regem proprium
non habentes, et postea reversi in patriam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.