PL 141, col. 192

Epistolae (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

cujus dives charitas de paupere censu quaeque potest
illis necessaria subministrat. Caeterum ille, cujus
fratres importunitate depulsi sunt, ab Herviso quodam,
ut aiunt, Britannicae regionis episcopo, IV
Non. Februar. abbas simulatus est in suburbio Carnotensi
absente clero, indignante populo, legato
archipraesulis palam contradicente ne id fieret, reclamantibus
etiam quibusdam monachis, qui in loco
remanserant vero vultu, viva voce atque regulari
auctoritate. Sed quid inter furentes ratio? Sed et
nunc ille primas in abbatiae suggestu, saeculari potentia
fretus, de peracta victoria gloriosus, factores
ejus abbates, episcopus, atque ipsum papam ambiendo,
ne quid gravius statuatur in illum modis
omnibus elaborat. Jacet interim victa, confusaque

fratrum expulsorum humilitas, nec est praesul in
Galliis, cujus viscera tangat affectio pietatis, aut
zelus sacrae legis inflammet, ut consurgat ad frangendos
impetus errorum, ad relevandas spes dolore
tabescentium. Defuncta etenim est Dionysii fortitudo,
non comparet pietas Martini. Tu quoque dereliquisti
nos, sancte Pater Hilari, qui olim unitatem
Ecclesiae Spiritus sancti gladio tuebaris. O derelicta,
o moesta, o desolata Galliarum Ecclesia! quae
jam erit spes salutis ulterior? Ubi amplius afflicta
Christiani anima respirabit? Hoc nempe solum vel
maxime nos confortare videbatur: quod si contingeret
ruinas moenium tuorum resarciri non posse,
liceret saltem ad firmum adhuc Capitolium monasticae
vitae confugere. Quod etiam si furibus irreptare

aut impune quibuslibet ambitiosis invadere
licet, proh dolor! funditus cecidisti? Unde jam ad
te revertens, venerande Pater, quem ego credo et
video adjutorem a Domino nobis esse provisum cum
domino meo tuoque fideli Rodulpho deprecor et
obtestor per ea quae tibi data sunt sapientiae sanctae
charismata, per dulcedinem fraternae charitatis, si
quid potes, impugna hostes Domini, fratres allisos
refove, nec perire sinas inopia solatii tui, pro quibus
credis esse fusum sanguinem Christi. Vale.
EPISTOLA III [ olim II]. [(Anno 1006.)]
Domino suo EINARDO sibi semper venerando FULBERTUS exiguus
Novit, et vere novit serenitatis vestrae prudentia,

quod in ecclesiasticis officiis plura sunt, in quibus
Orientales Ecclesiae et nostrae communi observatione
sibi respondent. Sunt vero alia in quibus alias ab
aliis cultu dispari, et varia observatione audivimus
dissonare. Sed nec pauca aut rara sunt, quae ab aliis
necessario servanda, ab aliis non adeo curanda aestimantur.
Nec tamen nos offendit observantiae diversitas,
ubi fidei non scinditur unitas. Porro in multis
Graecia ab Hispania, ab illis Romana et Gallicana
discrepat Ecclesia. Sed neque in hoc scandalizamur,
si audimus diversam observationem, sed non diversam
fidem in Christi semper Ecclesiis exstitisse.
Stet enim regina Ecclesia a dextris regis sui in
vestitu deaurato circumdata varietate. Nos vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.