PL 141, col. 35

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

19.
Carolus vero anno 15 post praelium Fontaneticum
in regem Lemovicae unctus est in
basilica Salvatoris, et inde ingressus est Franciam
[( an. 855)] . Post paucos dies Lotharius
imperator monachus factus est, quia patrem in
carcerem conjecerat. Quo mortuo, de anima ejus
altercatio visa est inter angelos nequam et sanctos;
demones autem frustrati sunt. Parvo post
tempore Ludovicus rex frater ejus obiit, et Carolus
Calvus in imperatorem elevatus est [( an. 876)] . Quo
tempore gravissime Normanni Aquitaniam affligebant,
et Helias Scotigena Engolismensis episcopus
defunctus est, monasterium quoque beati
Eparchii ab infestantibus paganis desolatum est,
ita ut ibi nullus monachorum habitaret, et hac de

re canonicalis habitus ibi reverteretur, qui nuper
exierat. Turpio vero cum rege Carolo abiens Franciam,
et inde regressus, non post multos dies
cum Normannis congressus, occidens eorum
regem nomine Maurum, ab eo ipse occiditur; et
Emeno frater ejus Engolismae comes extitit, et
ipse post biennium cum Landrico Sanctonicensi
comite confligens, interempto Landrico, in castro
Runconia reducitur sautius, et octava die moritur;
sepultus juxta basilicam beati Eparchii; et
reliquid filium parvulum Ademarum nomine. Et
Carolus hoc audito, Vulgrimnum propinquum
suum, fratrem Aldoini abbatis, ex monasterio sancti
Dionisii direxit, et praefecit eum Engolismae
et Petragoricae, et Olibam statuit in episcopatu

Engolismensi. His temporibus Fredebertus episcopus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.