PL 141, col. 42

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

sibi vicecomes, sicut Ramnulfus fuerat Vulgrimno.
Hic denique Bernardus, mortuo patre suo Willelmo,
qui fuit frater Alduini ex Vulgrimno, comes Petragoricensis
effectus est. Willelmus vero Sector-ferri
Engolismae principatum obtinuit, et communem
habuerunt totum honorem eorum ipse et Bernardus
consanguineus ejus. Adhemarus tamen supradictus,
qui sororem Bernardi Santiam uxorem habuit,
decem annos supervixit Alduino. Santia vero
vitam terminans 2. Non. April, humata est juxta
basilicam beati Eparchii.
24.
Eo tempore [( an. 940)] Gunbaldus episcopus
decedens, successorem habuit Fulcaldum. Tunc
Willelmus Sector-Ferri et consanguineus ejus Bernardus,
adgregato conventu nobilium, iterum

restituerunt monasticum habitum in basilica beati
Eparchii, praeficientes eidem monasterio Mainardum
abbatem. Qui in fronte basilicae beati Eparchii construxit
elegans oratorium in nomine sanctae Resurrectionis.
Tunc domnus Willelmus per testamentum
concessit ad eundem locum beati Eparchii
donum, ecclesiam sancti Hilarii im Petragorico
sitam in vicaria Piliacense, ecclesiam sanctae
Eugeniae sitam in Santonico in vicaria Pedriacense,
curtem Fradorevillam et villam Dairaco, villam
Alviniaco, villam Romanorevilla cum ipsa ecclesia,
mansum unum in Godorvilla. Quod testamentum
confirmare jussit, et firmaverunt manibus propriis
quorum nomina haec sunt: Bernardus comes, Arnaldus
filius Bernardi, Odolricus vicecomes, Adhemarus

vicecomes, Arnaldus filius Willelmi, Adhemarus filius
Willelmi. Sancto Marciali dedit nichilominus
Cantreciacensem ecclesiam in Engolismensi, pariterque
Manauco ecclesiam in Lemovicino cum omnibus
adjacentiis et massis. Iterio fideli suo de
villa Boensi dedit cellam Fruinensem.
25.
Interea defuncto Eblo duce [( an. 935)] , filiorum
ejus alter comes, alter episcopus factus est.
Eblus enim, annuente Ludovico rege, pontifex Lemovicae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.