PL 141, col. 43

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

factus est. Willelmus vero cognomento
Caput-stupae Arvernis, Vallatis, Lemovicae
et Pictavis comes provectus, dux Aquitaniae extitit.
Hic germano suo abbatiam sancti Hilarii ac sancti
Maxencii cum nonnullis al is possessionibus in Pictavensi
solo praebuit. Fuit idem Eblus bonus pastor
ecclesiae, aedificavitque castellum Lemovicae sedis,
castellum sancti Hilarii, et canonicos ibi disposuit,
quia infestatione Normannorum idem locus a
monachorum prisca habitatione desciverat. Restauravit
monasterium sancti Maxentii, et castellum in
circuitu perfecit. Restauravit et monasterium sancti
Michaelis ad Eremum et multa alia laudabilia
in opere Dei egit. Qui defunctus sepultus est in
basilica supradicti monasterii sancti Angeli. Fuerat

autem successor Turpionis episcopi, avunculi
Rotberti vicecomitis Albucensis. Fuitque idem
Eblus a sancto Marciale tricesimus nonus episcopus,
qui ad honus suum sufferendum ordinaverat sub se
corepiscopum Benedictum. Qui postea captus a
Helia Petragoricensi comite, oculis privatus est, et
propterea Eblus nimio et intolerabili semper dolore
afficiebatur usque ad diem mortis suae; ipsum
enim post se voluerat relinquere successorem. Idem
Helias, cum Geraldo vicecomite et filio ejus
Widone commisso praelio, victor extitit, et postea
cum fratre suo Aldeberto in deceptionem captus est
a Widone, et in castro Montiniaco in custodia conjectus.
Sed cum suasu Willelmi ducis oculis privandus
esset propter supradictum corepiscopum,

Deo propitio, de custodia evasit, et non multo post
in via Romae peregrinus in Dei opere obiit. Aldebertus
vero frater ejus plurimo tempore in turre
civitatis Lemovicae custoditus, tandem solutus est,
accepta in conjugio sorore Widonis vicecomitis, ex
qua filium genuit Bernardum.
26.
Eo tempore, adhuc vivente Turpione episcopo,
Odo et Teotolo, canonici sancti Martini illustrissimi,
adimplentes evangelicum praeceptum, derelictis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.