PL 142, col. 1070
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
vel per quatuor hebdomadas. Nam finita hebdomada
quae vacat, in introitu missae cantor pacem a Domino
rogat ut prophetae ejus fideles inveniantur. Et
responsoria propheta David: Laetatus sum (inquit) in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus [(Psal. CXXI)]
:
et in versu: Fiat pax in virtute
tua [(Ibid.)]
. In Evangelio facit Dominus mentionem
prophetae Moysis, dicens: Super cathedram Moysis
sederunt Scribae et Pharisaei [(Matth. XXIII)] . Sequens
offerenda ita incipit: Sanctificavit Moyses altare Domino,
et primus versus: Locutus est Dominus ad
Moysen; secundus versus: Oravit Moyses Dominum.
Et in communione hortatur nos Psalmista cum Moyse
tollere hostias, et introire in atria Domini, adorare
Dominum in aula sancta ejus [(Psal. XCV)] . Et quia Deo
nec in sacrificio, nec in oblatione hostiarum sine ejus
adjutorio placere possumus, nec in atria ejus introire,
nec in aula ejus adorare eum, merito sacerdos ex sua et
nostra voce Deum deprecatur, dicens: Dirigat corda nostra,
Domine, quaesumus, tuae miserationis operatio, quia
tibi sine [te] placere non possumus. In sequenti Dominica
in introitu consolatur nos ipse, dicens: Salus populi
ego sum, et caetera. Unde et in Evangelio non solum
sanat paralyticum quem ei offerebant jacentem in
lecto, verum etiam dimittit peccata, sicut eidem dicit: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua
[(Matth.
IX)]
. Unde et merito nos Dominum in oratione missae
rogamus, ut omnipotens et misericors Deus universa
nobis adversantia propitiatus excludat, ut sicut paralyticus
ex miseratione Dei libero gressu incedebat,
ita et nos mente et corpore expediti quae Dei sunt
liberis mentibus exsequamur. Et quia Apostolus
quosdam de Scribis sciebat intra se dixisse: Hic
blasphemat, in epistola sua praemonebat, dicens:
Propter quod loquimini veritatem unusquisque cum
proximo suo, et nolite locum dare diabolo [(Ephes. IV)] .
Deinde occurrit illa Dominica, ubi illud Evangelium
legitur, in quo quidam ad nuptias filii regis invitati
neglexerunt venire, sicut scriptum est: Et abierunt
alius in villam suam, alius ad negotiationem suam;
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos
occiderunt. Quod nos praecavere volens Apostolus,
in Epistola sua admonet, dicens: Nolite inebriari
vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
sancto [(Ephes. V)]
. Ubi etiam inter discumbentes, rex,
videns hominem non vestitum veste nuptiali, jussit
eum ligatis manibus et pedibus mittere in tenebras
exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium [(Matth.
XXII)] . Quod intuens populus poenitens: Super flumina,
inquit, Babylonis sedimus et flevimus dum recordaremur
tui, Sion. Et cantor volens Justum Judicem placare
et benevolum reddere, hujusmodi verbis confitendo
incipit canere: Omnia quae fecisti nobis, Domine, in
vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi [(Dan. III)]
,
et caetera. In responsorio jam aspirans ad convivium
Dei ita canit: Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das illis escam in tempore opportuno [(Psal. CXLIV)]
.
Propter haec omnia rogat sacerdos pium judicem, ut
fidelibus suis largiatur indulgentiam placatus et pacem,