PL 142, col. 1076
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
Sabbatum quarto Nonas. Si ex his singulis terminis
adhibita computatione ad terminos Septembris per
quatuordecim hebdomadas aciem recte dirigis,
liquido pervidebis, in quarto seu septimo mense
quartas ferias juxta sui quantitatem suis Sabbatis
minus deesse, excepto Septembri, quando ipse incipit
feria quinta, Junius quarta, Martius tertia. Qua ex
re sic eveniat, prudenti calculatori ad indagandum
nequaquam erit difficile. Ex his omnibus ratio manifesta
docet, firmius ac stabilius esse argumentum,
quod ex hebdomadarum numero collectum nunquam
nutat, quam quod ex feriarum consideratione compilatum
aliquando vacillat. De mense vero decimo
nihil aliud dicendum est, nisi ut proximum ante
Nativitatem Domini semper observetur Sabbatum,
excepto quando vigilia evenerit in sexta feria. Scio
me pro certo ita dixisse, et quam verum sit etiam
in hac re, de qua praesens tractatus habetur, qua
potero brevitate ex dictis, majorem curabo demonstrare.
Igitur Amalarius divinorum officiorum indagator
solertissimus, cujus dicta catholicorum virorum
sententiis fulgent munita, cum de iisdem disputaret
jejuniis, sic inter alia dicit: Primi apostolici
semper in Decembri mense, in quo Nativitas Domini
nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes
ministrabant, usque ad Simplicium, qui fuit a beato
Petro quadragesimus nonus. Ipse primus consecravit
in Februario, ni fallor, nullam ob aliam causam,
nisi intimando conjungendos propinquius Christi
corpori, qui per sacrum mysterium provehuntur.
Quod nullo modo satius fieri potest, quam si per eos
patriarchas, ex quibus Christus natus est, generentur.
Quod impossibile est secundum carnem, secundum
spiritum dignum et habile, hoc est, ut per
interpretationes nominum patriarcharum nascantur
mente, qui genealogiae Christi videntur familiarius
adscisci. Et quia incongruum est, sicut unicuique
generationi singularis hebdomada deputatur, ita per
unamquamque hebdomadam consecrationem celebrari,
causa congruenti per singula tempora, quae
convenire possunt virtutibus et interpretationibus patriarcharum,
qui in articulis genealogiae positi sunt,
consecratio celebratur spiritualis. Per tres tesseradecades
annuales, fiunt hebdomadae quadraginta
duae. Tot generationes secundum Matthaeum Christi
sunt cum ipso, tot enim hebdomadae inveniuntur, a
primo Sabbato primi mensis usque ad quartum Sabbatum
decimi mensis. Consecratio prima celebratur
primo Sabbato primi mensis, quae quasi in loco
Abrahae generat Christum. Abraham interpretatur pater multarum gentium,
cui dictum est: In semine
tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII)]
. Si quis
consecratus stat in semine multorum convertentium
per sua exempla ad Deum, est a primo patriarcha
Abraham genitus, est ipsum semen Christus, in quo
semine promissum est Abrahae benedici omnes gentes.
Ipsa consecratio verno tempore celebratur, quod
tempus habile est procreationibus. Nam et Abraham
tertia aetate fuit hujus mundi, quae aetas comparatur