PL 142, col. 54

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

propter timorem videatur, addit, et exsultate,
sed ne iterum in temeritatem eatur, subdit,
cum tremore. Itaque ne exsultatio faceret nos elatos,
addit, cum tremore, ut reverenter Deo serviatur.
12 Apprehendite disciplinam: nequando irascatur ÷ Dominus .. et pereatis de via ÷ justa
..
C Ille apprehendit disciplinam qui se munit poenitentia
vera contra noxia vitia. Nequando in longa Dei
patientia pereat de via justa, id est de Christo, qui
est vera via recte ambulantium ad vitam, dux
euntium, iter ad beatitudinem festinantium.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo.
C Exarsit enim in brevi ira ejus, in illo judicio
brevi, ubi non est singulorum discussio, sed simul omnia
judicat judex. H Beati omnes, qui non in homines
neque in semetipsos, sed in Deum confidunt. Iste
psalmus finit, unde superior incipit, id est a beatitudine,
et ideo apud Hebraeos pro uno habentur.
ORATIO EX PSAL. II.
Disrumpe, Domine, nostrorum vincula peccatorum,
ut jugo tuae servitutis innexi, valeamus tibi cum
timore et reverentia famulari. Per Dominum nostrum
Jesum Christum, etc.
PSALMUS III.
ARGUMENTUM PSAL. III.
C Christus ad Patrem de persecutoribus suis loquitur.
Instruitur fidelis populus ne mortem formidet,

quia auctor ejus resurgendo spem verae resurrectionis
exhibuit.
TITULUS PSALMI: Psalmus David cum fugeret a facie
Absalon filii sui.
C Totus hic psalmus ad personam Christi refertur.
Oportet autem eum tertium locum tenere,
quia sanctae Trinitatis, et triduanae resurrectionis in
se mysteria continet. Nam per liberationem David
resurrectio Christi significatur.
1 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me.
C Ista verba dicit Propheta admirando, cur Judaei
Dominum tribulassent et gentes, a quo salvari dedebeant,
tam multi enim fuerunt surgentes contra
Christum, ut de numero discipulorum Judas illis fuerit

unus aggregatus.
2 Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ÷ ejus
.. Diapsalma.
C Repetit, multi dicunt, ut ostendat densissimam
stultissimamque impiorum vesaniam. Ideo dicunt:
Non est illi salus; putabant enim non habere Patrem
dilectionem Filii, quem carnaliter permisit occidi.
3 Tu autem, Domine susceptor meus ÷ es .. Gloria mea et exaltans caput meum
C Hic, Filius susceptorem Patrem vocat secundum
formam servi, necnon gloriam et exaltationem capitis
sui, ut divina humanaque substantia una esset sine
aliqua confusione persona.
4

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.